Deus vult

E Vicipaedia
(Redirectum de Deus lo vult)
Salire ad: navigationem, quaerere
"Deus lo vult": sententia sub insignibus ordinis Sancti Sepulchri[en] exscripta

Verbis Deus vult! Deus vult! turba papae Urbano II die 27. Novembris 1095 in synoda Augustonemeti habita oranti respondit. Qua expressione papa ipse peregrinationis in terram sanctam interfuturos esse meditantes confirmavit cum cuipio loca sancta liberatum perigrinanti absolutionem peccatorum promitteret.

Res ita a Roberto monacho refertur:

Haec et id genus plurima ubi papa Urbanus urbano sermone peroravit, ita omnium qui aderant affectus in unum conciliavit ut adclamarent: Deus vult! Deus vult! Quod ut venerandus pontifex Romanus audivit, erectis in coelum luminibus, Deo gratias egit ... (Robertus monachus, Historia Hierosolymitana cap. 2)[1]

Haud dissimiliter, sed sermone vulgari Romano vel Francogallico, sententia Deus lo vult (ad pede litterarum "Deus illud vult") in insignibus ordinis Sancti Sepulchri[en] anno 1113 instituti subscribitur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textus: RHC Occ. vol. 3 p. 729
  2. Vide imaginem nostram