Descriptio plantarum arborumque regionis meridianae
Appearance
南方草木狀 seu translitteratione pinyin Nanfang caomu zhuang (scilicet "Descriptio plantarum arborumque regionis meridianae") est opus mediaevale Sinice scriptum de rebus naturalibus provinciarum hodiernarum Quantuniae Quansiaeque et regionis quae hodie Vietnamia appellatur. Opus scriptori saeculi IV Ji Han attribuitur. Quidam textum saeculo fere XII fictum esse, alii textum quem hodie legimus saeculo IV compositum, interpolationibus tardioribus auctum censent.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones et versiones
- Hui-lin Li, interpr., Nan-fang ts'ao-mu chuang: a fourth century flora of Southeast Asia. Hongcongi: Chinese University Press, 1979
- Eruditio
- Ma Tai-Loi 馬泰來, "The Authenticity of the "Nan-Fang Ts'ao-mu Chuang" in T'oung Pao 2a ser. vol. 64 (1978) pp. 218-252 JSTOR
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Nanfang caomu zhuang 南方草木狀 "Herbs and Trees of the South"" apud chinaknowledge.de