Jump to content

Descriptio in Bethleem (Bruegel)

E Vicipaedia
"Descriptio in Bethleem" (Bruegel senior, 1566: Regia Musea Bellarum Artium Belgica)
"Descriptio in Bethleem" (Bruegel filius: Palatium Bellarum Artium urbis Insulae)
"Descriptio in Bethleem" (Bruegel filius, 1610: Regia Musea Bellarum Artium Belgica)
"Descriptio in Bethleem" (Bruegel filius: Museum Bellarum Artium Cadomense)

"Descriptio in Bethleem" e narratione nativitatis Iesu in evangelio Lucae pinxit Petrus Bruegel senior anno 1566; haec tabula Bruxellis in Regiis Museis Belgicis ostenditur et in carmine Wystani Auden "Musée des Beaux Arts" describitur.

In pictura videntur Iudaei e Bethleem orti qui in urbe natali congregant ut in censu provinciae Iudaeae describerentur. Haec enim a Luca referuntur:

Factum est autem: in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem: cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.[1]

Tabulae persimiles Petrus Bruegel filius ter pinxit, quarum una iuxta patris opus Bruxellis iacet, altera in Museo Bellarum Artium Cadomensi, tertia in Palatium Bellarum Artium urbis Insulae.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Auden's Musée des Beaux Arts" in Harper's Magazine (Nov. 2008)
  • R. Genaille, "Le "Dénombrement de Bethléem" et la persistance des goûts anversois chez Bruegel l'Ancien" in Jaarboek van het Koninklijk Museum voor Schone Kunsten Antwerpen (1981) pp. 61-95


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.