Derodontidae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Polyphaga 
Infraordo : Bostrichiformia 
Superfamilia : Derodontoidea 
Familia : Derodontidae 
LeConte, 1861

Derodontidae (Anglice tooth-necked fungus beetles) sunt familia coleopterorum in sua superfamilia, Derodontoideis. Sunt 38 species in quattuor generibus et tribus subfamiliis. Singula huius familiae et superfamiliae sunt parva, inter 2 et 6 mm longa, marginibus spinosis in eorum pronoto (in parte thoracis), dentium similibus, ex quibus haec insecta appellantur. (Genus autem Laricobius his spinis caret.) Eis sunt duo ocelli in summis capitibus.

Eae propinquae sunt Bostrichoideorum, quibus insigniter sunt Xestobium rufovillosum, Dermestidae, Lyctinae, et alii subgreges.

Nonnullae species Mycetozois vescuntur, sed larvae et adulti generis Laricobii hemipterum praedantur Adelgium tsugae, quae pinophyta petunt.

Taxinomía[recensere | fontem recensere]

Familiae sunt subfamiliae sequentes:[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. F. Lawrence et A. F. Newton (1995), "Families and subfamilies of Coleoptera (with selectes genera, notes, refernces and data on family-group names)," in Biology, phylogeny and classification of Coleoptera: Papers celebrating the 80th birthday of Roy A. Crowson, ed. Pakaluk et Slipinski, 779-1006 (Varsoviae: Muzeum i Instytut Zoologii PAN, ISBN 83-85192-34-4).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Derodontidas spectant.
Vide "Derodontidas" apud Vicispecies.

Haec stipula ad Coleoptera spectat. Amplifica, si potes!