Der fliegende Holländer (melodrama)



Der fliegende Holländer (‘Batavus volans’[1]) est melodrama sive opera a Ricardo Wagner compositum. Libellus ab ipso auctore factus est, et fabula in mytho navis volantis Batavae posita est, quae de gubernatore navis agit, cuius sors est, ut mari navigare pergat, nec umquam ad terram perveniat, usque ad diem Iudicii. Dicit enim Wagner notionem perductoriam fabulae esse, redemptionem per amorem. Quam opinionionem Wagner magni habebat, et ea in operibus suis uti solebat.
Wagner primum anno 1843 ‘Batavum volantem’ in odeo Semperoper(de) Dresdensi coram populo introduxit. Valde differt a priore melodramate Rienzi, quod adhuc satis simile est operibus suae aetatis. Drama magni momenti est in Der fliegende Holländer. Wagner pluribus notionibus perductoriis, sive cogitatiunculis musicis ad personas et res fabulares pertinentibus utitur.
Synopsis partium
[recensere | fontem recensere]- Nauarchus Batavus (barytonus)
- Dalandus nauarchus Norvegicus (basso)
- Senta Dalandi filia (soprano)
- Ericus Sentae sponsus (tenor)
- Maria Sentae nutrix (alto)
- Dalandi gubernator (tenor)
Nautae Norvegici, puellae Norvegicae, lemures nautarum Batavorum (chorus)
Synopsis actuum
[recensere | fontem recensere]Der fliegende Holländer tres continet actus, qui sine intermissu agi solent, velut si de dramate unius actus agatur. Res narratae saeculo XIII eveniunt.
- Praelusio (Vorspiel)
Apertura musica omnia argumenta principalia operis consummat. Initio, in musica, mare procellosum sonat, deinde errationes Batavi volantis ad audiendum praebet. Post tempestatem, Sentae lene carmen redemptorium auditur. Postea sequuntur argumenta fati et desiderii mortis. Apertura molli argumento redemptorio terminatur.
- Actus primus
Persona principalis melodramatis nauarchus Batavus est, qui in poenam blasphemiae ita damnatus est, ut per maria mundi in perpetuum vagetur: singulis tantum septenniis licebit ei ad litus maris accedere, ea quidem condicione, ut uxorem fidelem et suae utilitatis immemorem invenerit. Ita tolletur poena, et anima Batavi cruciata in pacem ulteriorem transit.
Initio operis, septem anni iterum praeterierunt, et Batavus ille in fiordum orae Norvegiae navigat. Animus eius tristis est, nam ex priore experientia fere impossibile esse scit uxorem fidelem invenire. Navis Norvegica a capitaneo Dalando gubernata antea in eundem fiordum navigaverat, ut tempestatem effugeret. Batavus, audito Dalandum filiam innuptam habere, divitias suas ei donat. Itaque Dalandus persuasus est Batavum bonum sponsum fore filiae suae.
- Actus secundus
In secundo actu patefit Sentam filiam Dalandi de conveniendo Batavo iam diu somniasse, fabulas enim nautarum de sorte infelici Batavi audiverat. Persuasa est se illam esse uxorem fidelem, quae a Batavo quaeratur. Cum deinde Dalandus Batavum, in quem in itinere inciderat, ad Sentam introducit, aura loci adfectione plenus est. Batavus et Senta statim se mutuo amore captos esse sentiunt.
- Actus tertius
Actus tertius cum vivaci aura nautica incipit, nautis navis Dalandi reditum suum celebrantibus. Batavi autem nautae, qui ex umbris horrendis constant, celebratione hilari et strepitu clamoroso excitantur. Sequitur certamen canendi inter Dalandi nautas et Batavi umbras, qui victoriam reportant. Deinde Ericus cum Senta rixatur, nam zelotypia[nexus intervicialis desideratur (auxilium)] adfectus est, quod Sentam sponsam suam esse putat, et nunc quendam advenam Batavum eam seduxisse putat. Batavus autem sermonem Erici aucupatus subitam infert conclusionem, se a Senta deceptum esse. Desperatus in navem suam inruit ac se parat ad proximam septem annorum navigationem. Senta, ut summam suam fidelitatem erga Batavum probet, se de rupe deicit. Quo testimonio a Senta dato poena Batavi sublata est. In fine, spectatores vident, quomodo navis umbratica submergatur et animae Batavi et Sentae, se invicem amplexae, in caelum ascendant, versus pacem aeternam et beatitudinem.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Batavus Volans – exstatne re vera an non?. . Iconoclastes.
- ↑ Bermbach 2003.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bermbach, Udo (2003) Der fliegende Holländer – Erlösung durch Selbstvernichtung. Blühendes Leid. Politik und Gesellschaft in Richard Wagners Musikdramen. Metzler.
- Berne, Peter (2023) Wagners Ringen um ein neues Menschenbild. Der fliegende Holländer | Tannhäuser | Lohengrin. Hollitzer Verlag.
- Laroche, Bernd (1993) Der fliegende Holländer – Wirkung und Wandlung eines Motivs: Heinrich Heine – Richard Wagner – Edward Filzball – Paul Voucher und Henry Revoil/Pierre-Louis Dietsch. Verlag Peter Lang.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Den fliegenden Holländer spectant. |