Jump to content

Dendritum

E Vicipaedia
Cytologia neuronis.

Dendritum est pars excrescens cytoplasmatis nervosae cellulae (neuronis) per quam signa a proximis neuronibus trans synapticam rimam missa recipiuntur antequam iontico fluxu ad corpus cellulae deferantur. Dendrita arboris ramorum speciem praebent, a quo nomen habuerunt e verbo Graeco δένδρον = arbor: etenim in certis neuronum categoriis permulti esse rami possunt. Dendrita in spinis dendriticis receptoria neurotransmissorum praebent quorum signa chemica intra cellulam transducunt et in signa electrica transmutant. Non tantum illa signa colligunt (etenim multae cellulae per axones suos ad unius cellulae dendrita coniunctae solent esse) sed etiam ea consummant ita ut responsum cellulae definiant.

Plerumque in neurone sunt plura dendrita et unus axon. Dendrita pars afferens neuronis dicuntur, axon vero pars efferens. Nam fluxus ionticus in dendritis oritur et ad corpus cellulae progreditur. Ac cum potentia actionis gignitur e corpore cellulae fluxus ionticus ad extremum axonem progreditur.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]