Latinitas bona

Demissio Barabensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In steppa Barabensi

Demissio Barabensis[1] (Russice Барабинская низменность, tr. Barabinskaja nizmennost' ) seu steppa Barabensis[1] (Russice Барабинская степь, tr. Barabinskaja step' ) est demissio in parte meridiana Siberiae Occidentalis sita, nunc ad regiones Novosibirscensem et Omensem Foederationis Russicae pertinens. Planities undulata est, altitudinem 100—150 m et aream circa 117 milia km² habet. In demissione Barabensi sunt lacus aquae dulcis et salsae (quorum maximus est Tschana), paludes et prata. Haec terra est una e valentibus regionibus pecuariae et agriculturae Siberiae Occidentalis.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Барабинская низменность.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°42′0″N 78°0′0″E, 54°50′0″N 79°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия