Demetrius Magnes

E Vicipaedia
Wikidata Demetrius Magnes
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.; Magnesia
Obitus: 1. saeculum a.C.n.;

Demetrius Magnes (Graece Δημήτριος ὁ Μάγνης) fuit grammaticus Graecus. Saeculo primo a.C.n. floruisse videtur. Liber eius De poetis et scriptoribus eiusdem nominis (Περὶ τῶν ὁμωνύμων ποιητῶν τε καὶ συγγραφέων) maxime notus erat, quo Diogenes Laertius[1] necnon alii eruditi Graeci [2] usi sunt. Etiam De urbibus eiusdem nominis (Περὶ συνωνύμων πόλεων) tractatum composuit.

Cicero librum Demetrii De concordia (Περὶ ὁμονοίας) memorat, quem Demetrius Attico et Ciceroni misit, sperans hunc librum ad Caesarem et Pompeium reconciliandos adiuturum esse[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I 112; V 3.
  2. Athenaeus, XIII 92; Pseudo-Plutarchus, Vitae decem oratorum, 15 etc.; Dionysius Halicarnasseus, De Dinarcho, 1; Harpocration s.v. Λεύκων, Μεθώνη.
  3. Ciceronis epistolae ad Atticum, IV, 11; VIII, 11.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mejer, J. "Demetrius of Magnesia: On Poets and Authors of the same name" in Hermes 109, 1981, pp. 447—472
  • Gigante, M. "Demetrio di Magnesia e Cicerone" in Studi italiani di filologia classica 77, 1984. pp. 98—106
  • Aronadio, F. "Due fonti laerziane: Sozione e Demetrio di Magnesia" in Elenchos 11, 1990. pp. 203—255