Demetrius Laconicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Demetrius Laconicus (ut videtur ex Laconia) fuit Epicureus saeculi secundi a.C.n. philosophus et Protarchi discipulus.[1] Maior fuit Zenonis Sidonici aequalis, praeceptor quoque Philodemi. Sextus Empiricus locum apud Demetrium de Epicuro affert, ubi Demetrius coniecturam Epicuri "tempus esse casum casuum" explanat.[2]

Volumina papyri partes operum Demetrii in Villa Papyrorum Herculanei reperta sunt. Maiora partim conservata opera sunt:[3]

  • De Aenigmatibus Polyaeni (PHerc. 1083, 1258, 1429, 1642, 1647, 1822)
  • Quaestiones convivales (PHerc. 1006)
  • De Carminibus (PHerc. 188, 1014)
  • De Geometria (PHerc. 1061)
  • duo opera, titulis ignotis (PHerc. 1786, 124)

Praeterea, Demetrius est probabilis sequentium operum auctor:

  • De Magnitudine Solis (PHerc. 1013)
  • De Inconstantia (PHerc. 831)
  • opus de iudicio quod ad verba scriptoris Epicuri pertinet, titulo ignoto (PHerc. 1012)
  • opus rhetoricum, titulo ignoto (PHerc. 128)
  • opus theologicum, titulo ignoto (PHerc. 1055)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diogenes Laertius 10; Strabo, 14.2.20.
  2. Sextus Empiricus, Contra Professors, 10.219–227.
  3. John T. Fitzgerald, Dirk Obbink, et Glenn Stanfield Holland, Philodemus and the New Testament World (Brill, 2004), p. 10.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!