Dementia cum corpusculis Leweyanis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Imago microscopica corpuscula Leweyania ostendens (Haematoxylino et ferro coloratum).

Dementia cum corpusculis Leweyanis est morbus neurodegenerativus et frequentia secundus ex frequentissimis cum dementiae symptomate. A prima origine proteina ex alpha-synucleino composita iuxta cerebri nervos et cellulas gliales corpusculaque Leweyania formantes aggregunt.

In morbi concursu evolvunt symptomata multiplicia, ut cerebri (dementia) vel systematis nervosi autonomici. Profecto similitudines cum morbo Parkinsoniano notabiles sunt[1].

Adhuc neque tractatio neque sanatio nota est[2].

Neuropathologia[recensere | fontem recensere]

Sub microscopio dementia cum corpusculis Leweyanis multa corpuscula inclusionis (corpuscula Leweyana enim) imprimis ex proteinis alpha-synucleino constitutis ostendit, at centesimae octoginta aegrotis etiam amyloidum beta (Aß) et proteinum tau intracerebralia sunt[3].

Degeneratio nuclei basalis MEYNERT cholinergici observatur, quare usus medicamenta inhibitores cholinesterasis commendatur[4].

Corpusculum Leweyanum et alpha-synucleinum[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: alpha-synucleinum

Proteina alpha-synucleini intra cellulam nervalem aggregunt et eo modo corpuscula Leweyana formant. At aggregatio proteini alpha-synucleini non solum in dementia cum corpusculis Leweyanis observatur, sed etiam in morbo Parkinson. Nimirum etiam mala cum morum mutatorum in somno, quae non raro cum morbo Parkinson sociata sunt, quoque in dementia hac investigari potuit[5].

Diagnosis[recensere | fontem recensere]

Iam primum anno 2005 consortium dementiae cum corpusculis Leweyanis commendationes suas divulgaverunt; Nuper, anno 2017 commendationes suas consensus criteria revisa poliverunt[6].

Consensus criteria clinica-diagnostica (2005)[recensere | fontem recensere]

Criteria consensu indicium centrale, indicia principalia, indicia multum indicantia, indicia sustentantia nominaverunt[2]. Diagnosis medica praesentia indicii centralis una cum singulari indiciorum principalium poscit.

Indicium centrale[recensere | fontem recensere]

Dementia cum cottidiana mala functionum generalium. Initio memoria non inhibita videtur, sed saepe attentio vel functiones executivae et visuoperceptivae.

Indicia principalia[recensere | fontem recensere]

Sunt cognitiones fluctuantes velut attentio imprimis et vigilantia; alucinationes opticae, symptomata Parkinson.

Indicia sustentantia[recensere | fontem recensere]

Mala morum REM somni ut loquendi in somno. Graves effectus adversi post consumptionem antipsychoticorum. Actio diminuta dopaminergica in nucleis basalibus secundum SPECT vel PET.

Consensus criteria revisa (2017)[recensere | fontem recensere]

Commendationes revisae non solum in criteria clinica morum at vero in indices biologicos magis se iactant. Se extendit quoque tum malis morum REM somni tum in scintigraphia myocardiali 123iodum-metaiodobenzylguanidino (MIBG). Praeterea officia diagnostica neuro-iconismi, examinationum electrophysiologicarum laboratoriique ibidem descripta sunt. Ita dividit commendatio currens inter criterium essentiale, indicia principalia, indicia sustentantia, indices biologici principales, velut indices biologici sustentantes. Diagnosis assumitur, si dementia et duo indicia principalia vel dementia, indicium principale quodvis, et index biologicus cognoscuntur.

Differentia versus dementiam Parkinson[recensere | fontem recensere]

Generaliter dictum dementiam cum corpusculis Leweyanis symptoma dementiae ante symptomata motuum ostendere vel concurrere. In morbo Parkinson quidem symptomata motuum ante dementiam observantur. In medicina scientifica regula unius anni, quae ad initium malorum et mentis et motuum spectat, valida restat:

  • In dementia cum corpusculis Leweyanis mala mentis intra unum annum una cum malis motuum.
  • In dementia Parkinson primum mala motuum observatur. Oriuntur demum mala mentis post unum annum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Outeiro T. F., Koss D. J., Erskine D., Walker L., Kurzawa-Akanbi M., Burn D., Donaghy P., Morris C., Taylor J. P., Thomas A., et al. (2019). "Dementia with Lewy bodies: an update and outlook". Molecular neurodegeneration 14 (1): 5 
  2. 2.0 2.1 McKeith I. G., Boeve B. F., Dickson D. W., Halliday G., Taylor J. P., Weintraub D., Aarsland D., Galvin J., et al. (2017). "Diagnosis and management of dementia with Lewy bodies: Fourth consensus report of the DLB Consortium". Neurology 89 (1): 88-100 .
  3. Colom-Cadena M., Gelpi E., Charif S., Belbin O., Blesa R., Martí M. J., Clarimón J., Lleó A. (2013). "Confluence of α-synuclein, tau, and β-amyloid pathologies in dementia with Lewy bodies". Journal or neuropathology and experimental 72 (12): 1203-12 
  4. Barrett M. J., Cloud L. J., Shah H., Holloway K. L. (Oct 2019). "Therapeutic approaches to cholinergic deficiency in Lewy body diseases". Expert Review of neurotherapeutics 12: 1-13 
  5. Chan P. C., Lee H. H., Hong C. T., Hu C. J., Wu D. (Iun 2018). "REM Sleep Behavior Disorder (RBD) in Dementia with Lewy Bodies (DLB)". Behavioral neurology: 9421098 
  6. McKeith I., Boeve B. F., et al. (Iul 2017). "Diagnosis and Management of Dementia With Lewy Bodies: Fourth Consensus Report of the DLB Consortium". Neurology (1): 88-100 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • NIH de morbo. (Anglice)
  • NIH Informatio aegrotorum, familiarum. (PDF) (Anglice)