Delta Gangis

Delta Gangis vel exactius delta Gangis, Brahmaputrae et Meghnae commune, in Bengala regione historica (nunc in civitate Indiae Bengala Occidentali et Bangladesa) sita est. In sinum Bengalicum haec tria flumina se effundunt. Maximum in orbe terrarum delta est, nam aream 105 640 chm² habet. Quamvis pars eius maima silvis tropicis pluvialibus operta est, et silvae manglares latissimae hic sitae sunt, incolarum numerum etiam maximum habet, plus quam 145 millionum.
Ganges in Bengala Occidentali in duos ramos dividitur, quorum dexter, Bhagirathi, ad meridiem fluit. Cum ramo altero, Jalnangi, confluit et sic flumini Hoogly initium dat, quae usque ad mare tendit. Calcutta urbs ad Hoogly sita est. Gangis ramus principalis, saepe Padma appellatus, ad austrorientem fluit, multis ramis avertentibus, donec cum Iamuna, quae nunc Brahmaputrae ramus principalis est, confluit. Ante terrae motum anni 1752 Brahmaputrae alveus principalis ad occidentem a Iamuna avertebat et cum Padma loco superiore, quam nunc Iamuna, confluebat. Nunc Brahmaputra in Iamunam ad meridiem tendentem et Brahmaputram Priscam dividitur, quae ad austrorientem fluit et in Meghnam se effundit. Padmae et Iamunae fluxus communis nomine Padmae etiam cum Meghna confluit; a hoc loco nomen Meghnae Inferioris habet et, ipse in multos ramos divisus sinum Bengalicum attingit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 22°42′0″N 89°40′0″E • GeoNames |
- Bagchi, Kanangopal. The Ganges Delta. Calcuttae, 1944.