Defensor vinculi
Appearance
Defensor vinculi iuxta ius canonicum processualis est is, qui in causis nullitatis vel solutionis matrimonii aut nullitatis sacrae ordinationis officio tenetur proponendi et exponendi omnia quae rationabiliter adduci possint pro vinculo matrimonii aut ordinationis.[1]
Distinguendus est a promotore iustitiae, qui officio tenetur providendi bono publico in causis iurum et poenalibus.[2]
Nonnulli defensores vinculi in urbe Roma:
- apud Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae: Nicolaus Schöch (ab anno 2019)[3]
- apud Tribunal Rotae Romanae: Maria Fratangelo (prima mulier in officio defendricis vinculi, ab anno 2018)[4]
- apud Tribunal ecclesiasticum Vicariatus Civitatis Vaticanae: Alexander Recchia (ab anno 2023)[5]