Jump to content

Decollatio Ioannis Baptistae

E Vicipaedia
Decollatio Ioannis Baptistae (acupictura Russica saeculi XV)

Decollatio Ioannis Baptistae (Graece Ἀποτομὴ τῆς Κεφαλῆς Ἰωάννου τοῦ Βαπτιστοῦ) est festum Christianum, quod ab ecclesiis Orthodoxis 29 Augusti Calendario Iuliano (scilicet 11 Septembris Gregoriano), ab Ecclesia Catholica die 29 Augusti Gregoriano celebratur.


Decollatio Ioannis Baptistae in Evangeliis synopticis descripta est. Lucas[1] dicit: et ait Herodes 'Iohannem ego decollavi'; narrationes Matthaei et Marci longiores sunt.

secundum Matthaeum[2] secundum Marcum[3]
Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere

propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam

dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
et volens illum occidere timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat, Herodes enim metuebat Iohannem, sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo et cum dies oportunus accidisset, Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae; cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puellae 'pete a me quod vis et dabo tibi' et iuravit illi quia 'quicquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei'
at illa praemonita a matre sua 'da mihi' inquit 'hic in disco caput Iohannis Baptistae' quae cum exisset dixit matri suae 'quid petam' et illa dixit 'caput Iohannis Baptistae', cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens 'volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae'
et contristatus est rex, propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari misitque et decollavit Iohannem in carcere et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare, sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
  1. 9:9.
  2. 14:3-12.
  3. 6:17-29.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Decollationem Ioannis Baptistae spectant.