Declaratio professorum imperii Germanici

E Vicipaedia

Anno 1914. bello primum per totum orbem terrarum exardente declaratione professorum imperii Germanici plerique illius populi viri docti Diderico Schaefer auctore voluntatem atque studia sua, dum bellum gerendum esset, a laboribus omnium Germanorum separari nullo modo posse proclamaverunt. Ita evenit, ut a re publica illa litterarum quodam modo defecisse viderentur.

Hoc autem est quod scripserunt:

Declaratio professorum imperii Germanici[recensere | fontem recensere]

Nos universitatum scholarumque Germaniae superiorum professores,
in rerum cognoscendi causas servitio occupati,
quaeque pacis negotia sunt, his studiosi,
hostes vero populi Germanici et Britannos quidem, quod nobis faverent,
inter doctrinam Germanorum Prussorumque militares quos dicunt animos distinxisse graviter ferentes,
nil aliter sentire milites affirmamus, aliter populum:
In quibus, quod unum sunt atque idem, etiam nos numerandi.

Milites enim nostri doctrinam colunt, ad quam virtutes suas magna ex parte referunt.
Militia autem iuvenum animi cum in omnia quietis opera, tum in studia firmantur.
Qui cum militant, officiis ante omnia studere discunt,
ut certi magnanimique vera cum libertate commoda sua pro communi salute neglegant.

Haec quidem mens eadem est
tam Prussorum quam omnium populi Germanici gentium,
tam in bello quam in pace.

Quid vero? Pro patriae libertate,
pro omnibus non Germanorum tantum, sed omnium ubique pacis bonarumque artium bonis
nonne exercitus noster nunc bellum gerit?

Nos quidem pro certo habemus
humanitatem in Europa salvam esse non posse,
nisi militaris iste animus ad omnes labores tolerandos paratissimus
populique Germanici disciplina, fides, concordia, libertas
victoriam reportaverit.

Datum Berolini anno MCMXIV a.d.X.Kal.Nov.

Nexus interni

Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Digitalisat Uni Frankfurt