Decimus Laelius Balbus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Decimus Laelius Balbus (D.f.D.n.) (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus temporibus Augusti imperatoris fuit. Anno 17 a.C.n. XVvir sacris faciundis fuit, cum Ludi Saeculares celebrantur. Anno 6 a.C.n. consul ordinarius creatus est[1]. Filius aut nepos eius Decimus Laelius Balbus anno 46 consul suffectus erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1057


Antecessores:
Tiberius Claudius Nero II et Gnaeus Calpurnius Piso
Consul
6 a.C.n.
cum
Gaio Antistio Vetere
Successores:
Octavianus Augustus XII et Lucius Cornelius Sulla