Deae Cleopatrae simulacrum (Eremitagium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cleopatra dea Aegyptia (Eremitagium Petropolitanum)

Deae Cleopatrae simulacrum (Cleopatram esse neque aliam satis apud recentiores constat) e basalte sculptum in museo Eremitagio Petropoli reperitur, e collectione Alexandri ducis de Leuchtenberg anno 1929 nactum.

Statua e basalte summa cura polito feminam ostendit veste longa induta, forma autem corporis revelata, capillamento tripertito uraeis tribus ornato; tenet manu dextra ankh, manu sinistra cornu copiae bifidum (i. e. diceras).

A principio, omni inscriptione carente, nomen feminae ita monstratae incognitum est. Ob diceras gestum I. A. Lapis reginam Arsinoam II esse anno 1957 adseveravit et in catalogo anno 1969 divulgato iteravit. Confitebatur autem sculpturam saeculo I a.C.n. confectam; cur eo aevo facta esset statua Arsinoae II, mortuae medio saeculo III, haud liquebat. Denuo Sally-Ann Ashton, expositionem de regina Cleopatra anno 2000 praeparans, hanc statuam aliaque simulacra fere coaeva sine nomine servata repraesentationes reginae et deae Cleopatrae fuisse demonstravit. Haec enim, sicut Arsinoë, diceras tenens in nummis depingitur; Arsinoa autem duos tantum uraeos gerit, tres Cleopatra.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. Brunelle, Die Bildnisse der Ptolemäerinnen. Francofurti ad Moenum, 1976
  • I. A. Lapis, M. E. Matye, Ancient Egyptian Sculpture in the State Hermitage Collection (Moscuae, 1969) pp. 124-125 (no. 141)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.