Latinitas nondum censa

De vita sua (Septimius Severus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De vita sua fuit, ut apparet, titulus operis quod scripsit imperator Romanus Septimius Severus (anno 211 mortuus). Liber hodie deperditus est. Ibi de rebus a se gestis tam privatis quam publicis disseruit, "solum tamen vitium crudelitatis excusans".[1] Cassius Dio igitur, qui opus legerat, se veritatem scribere promittit: "non dico ea quae Severus scripsit, sed quae re vera acciderunt."[2] Fortasse in hoc libro etiam de indole Clodii Albini ea scripsit quae in Historia Auguata citata sunt (sed nonnulla citationes ibi repertae ficticiae sunt):

"Et Severus quidem ipse haec de eodem [Clodio Albino] loquitur, ut eum dicat turpem, malitiosum, improbum, inhonestum, cupidum, luxuriosum." (Historia Augusta "Clodius Albinus" 10.1)
"[Clodium Albinum] vini sane parcum fuisse dicit [ Iunius Cordus ]; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam." (Historia Augusta "Clodius Albinus" 11.4-5)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Augusta, "Severus" 18.6.
  2. Dio Cassius, Historia Romana 76.7.3.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.