De statu politico

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De statu politico (Graece Περὶ πολιτικῆς καταστάσεως)[1] fuit opus a Petro Patricio circa annum 550 Graece scriptum de gubernio et legationibus imperii Romani. Hoc opus in fragmentis servatur in libro Constantino Porphyrogenito dicato De caerimoniis aulae Byzantinae. Liber titulo Συναγωγή, eidem Petro adscriptus a scriptore coaevali Menandro Protectore[2] fortasse idem fuit ac De statu politico.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suda.
  2. Historiae fr. 6.2 Blockley.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.