Psalmus 130

E Vicipaedia
(Redirectum de De profundis (Psalmus))
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: De profundis

De profundis est initium et ergo titulus noti Psalmi 130 (Vulgata: 129). Hic psalmus, qui saepe ut precem paenitentialem et inter exsequias canitur a multis compositoribus in musica ornatus est, exempli gratia: Iosquinus Desprez, Iohannes Sebastianus Bach, Marcellus Dupré, Arthurus Honegger etc.

Textus (Vulgata)[recensere | fontem recensere]

De profundis clamavi ad te, Domine
Domine, exaudi vocem meam
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine:
Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est:
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius:
speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem:
speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia:
et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel,
ex omnibus iniquitatibus eius

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica 151152–155Psalmi Salomonis
Vocabula PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum graduum
Versiones in Vicifonte Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)