De morte Lucretiae (Rosales Gallinas)

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Eduardus Rosales Gallinas, "De morte Lucretiae", 1871, pictura in textili

De morte Lucretiae est tabula a Eduardo Rosales(es) anno 1871 picta.

Eduardus Rosales, qui quidem floruit saeculo XIX medio, et qui aetatem degit non inter blanditias vitae beatae nam doloribus ac morbis gravissimis cum animi tum quoque corporis perpetuo corripiebatur et orbatus familia, inops, parvis copiis praeditus ad Italos migravit, inter quos studium suum atque artem corroboravit quosque imitatus est non solum modo pingendi sed quoque studio atque fervore antiquitatis. Vero res depingere affectabat haud secus atque oculis humanis percipiuntur haud secus atque a natura ipsa praebentur, nullam iam sollemnitatem, nullam convenientiam atque consensum inter formas quaerens, sed potius humanas agitationes atque perturbationes summo studio persequens.

Unde nascitur tabula picta De morte Lucretiae, quam tamen ille nisi aetate ferme exacta non divulgavit, etiam si ei erat opus inter omnia optimum, ab aequalibus suis non tanti aestimatum est quantum ipse animo conceperat.

De fabula eiusque interpretatione (Maria Luisa Aguilar Garcia)[recensere | fontem recensere]

Lucretia eo ipso tempore a Rosales depingitur, cum vulnere mortifero accepto extremum vitae spiritum edebat cedentibus iam membris languore, atque pallente vultu itemque laxato quippe vi vitali omnino privato. Lucretiam eadem virtus cum ad gratiam vitae coniugalis, tum quoque ad nefandum stuprum atque ad libidinem sceleratorum duxerat. Ardeam, oppidum haud longinquum Roma, tunc temporis Rutuli habebant, gens, in ea regione atque in ea aetate, divitiis praepollens; et haec fuit causa belli, nam Tarquinius Superbus, rex Romanorum divitiis exhaustus propter magnifica opera quae perpetuo imperabantur in urbe studebat non solum se ditare sed quoque animos populares delenire qui iam indignabantur se tam diu in fabrorum ministeriis atque in operibus servilibus a rege intentos esse. Et explorata est res, si primo impetu Ardea capi posset. Et cum id parum processit, tunc munitionibus atque obsidione Romani hostes premere coeperunt. Atque in iis stativis, ut fit in longo bello, iuvenes nobiles otium terebant inter convivia atque inter comissationes. Et potantibus forte apud Sextum Tarquinium, filium Tarquinii Superbi, sermo incidit de uxoribus et quisque coepit suam miris modis laudare; accenso certamine Collatinus, qui inter eam iuventam numerabatur, negavit verbis opus esse sed paucis horis id posse sciri quantum Lucretia sua ceteris feminis praestaret. Omnes vino incaluerant et citatis equis, primum Romam, deinde Collatiam avolant, ubi Lucretiam inveniunt haudquaquam ut mulieres regias, quas viderant in conviviis inter aequales tempus terentes sed nocte sera lanae deditam ac inter ancillas sedentem. Laus muliebris certaminis nempe penes Lucretiam fuit. Sed eo ipso tempore Sextum Tarquinium mala libido cepit Lucretiae per vim stuprandae. Eum incitant cum forma feminae tum spectata castitas atque paucis diebus interiectis et inscio Collatino Collatiam venit atque Lucretiam dormientem stricto gladio minaciter petit. Et primum fassus est amorem suum, et deinde oravit, rogavit, miscuit minas precibus atque animum Lucretiae in omnes partes versavit. Pavida Lucretia quae ante se nullam opem tantum mortem sibi imminentem videbat, tamen obdurabat atque nullo metu inclinabatur… Tunc sceleratus Sextus Tarquinius ad metum addidit dedecus: promisit se apud eam nudatum servum positurum esse ut Lucretia diceretur in sordido adulterio a se necata esse. Quo terrore vicit tandem feminam atque pudicitiam eius rapuit. Et tunc Lucretia statim nuntium mittit ad patrem et ad virum, qui veniant statim Collatiam atque qui audiant rem atrocissimam. Nam simul cum patre Lucretio venit Valerius et simul cum viro Collatino venit Iunius Brutus, tunc maritus eam rogat: "Satin’ salve?" atque ea respondet: "quid salvi mulieri est amissa pudicitia? Vestigia viri alieni in lecto tuo sunt, Collatine” atque stupentibus omnibus et dedignatibus Sextum Tarquinium aperte accusat. Tunc omnes conabantur eam consolari atque noxam a se ad auctorem abrogare. Sed tamen ea, etiam si crimine quodam modo abluebat, supplicio non liberavit et cultrum, quem sub vestimentis abditum habebat, in corpus defigit atque moribunda cecidit. Tunc conclamat vir et conclamat pater. Et Iunius Brutus cultrum e vulnere extractum, adhuc cruore manantem ante se tenet atque deos testes facit se Tarquinium Superbum cum scelerata familia vi, et ferro, et igni persecuturum esse, atque iurat se neque Tarquinios neque ullos alios iam Romae regnare passurum. Omnes eum sequuntur ad expugnandum regnum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]