Latinitas nondum censa

De medicina praecepta (Serenus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De medicina praecepta est carmen cuidam Q. Sereno seu Serenio saeculo IV Latine compositum, ad 1 115 versus hexametros productum. Insunt nonnulla medicamentorum praecepta e Plinii Naturalis historia, anonymi Medicina Plinii, et Dioscoridis Materia medica rescripta, una cum formulis magicis inter quas Abracadabra. Praeceptum ultimum huius operis est Mithridatii, regis Mithridates VI antidoti, enumeratio.

Hoc opus, stylo perlucido et polito scriptum et Sereno Sammonico Septimii Severi aulico saepe tributum, medio aevo multi lexerunt. Editio princeps, curante Ioannes Sulpicius Verulanus, ante annum 1484 prodit. Postea ediderunt Iohannes Christianus Gottlieb Ackermann Lipsiae anno 1786 et Eduardus Behrens in seriei Poetarum Latinorum minorum vol. iii.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Guilielmus Ernestus Weber (ed.), Corpus poetarum Latinorum uno volumine absolutum (Francofurti ad Moenum: Broenner, 1833) pp. 1174-1188

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.