De cerimoniis aulae Byzantinae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imperator Constantinus Porphyrogenitus a Christo coronatus

De cerimoniis aulae Byzantinae (Graece Σύνταγμα, scil. "constitutio") est opus ab imperatore Constantino Porphyrogenito aut ab eruditis scriptorii imperialis saeculo X scriptum, in quo agenda diurnalia aulae imperialis enumerantur. Libellus de officiis aulicis cuius titulus est Cletorologium, a Philotheo compositus, capitulis 52–54 libri primi operis De cerimoniis nobis servatur.

Continentur[recensere | fontem recensere]

  • Liber I, tempore Constantini Porphyrogeniti elaboratus e scriptis separatim iam exstantibus, tempore Nicephori Phocae recensus
    • cc. 1-9 : de pompis et cerimoniis sacris principalibus, tempore Constantini Porphyrogeniti actis, a nativitate Christi ad Pentecostum tantum comprehendentibus
    • cc. 10-37 : de pompis et cerimoniis sacris, praecipue ante Constantinum Porphyrogenitum actis, a Pascha incipientibus omnemque annum comprehendentibus
    • cc. 38-83 : de pompis et cerimoniis saec. X saecularibus
    • cc. 84-85 : de cerimoniis instaurationis officialium (res saeculo VI a "magistro Petro" scripta)
    • c. 86 : de instauratione officialium (res saeculo VI scripta)
    • cc. 87-88 : de receptione legatorum imperatorum occidentalium (res tempore Iustiniani I scripta)
    • cc. 89-90 : de receptione legatorum Persarum (res saeculo VI scripta)
    • cc. 91-95 : anagoreuses imperatorum a Leone I ad Iustinianum I (res tempore Iustiniani I scripta)
    • c. 96 : anagoreusis Nicephori Phocae (res tempore Nicephori Phocae addita)
    • c. 97 : instauratio proedri Senatus (res tempore Nicephori Phocae addita)
  • Liber II
    • cc. 1-16, 18-25 : de rebus notandis cerimoniarum saec. X, ex ore participum descriptis
    • c. 15 supplementum : de receptione legatorum Saracenorum et principissae Olgae
    • c. 17 : anagoreusis Romani II
    • cc. 26-55 : res variae praecipue antiquae, e scriptis separatis congessae
    • cc. 52-53 : Cletorologium Philothei
    • c. 54 : "Notitia episcopatuum" Epiphanii Cyprii (supplementum Cletorologio)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • Ann Moffatt, Maxene Tall, interprr., Constantine Porphyrogennetos, The Book of Ceremonies; with the Greek edition of the Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae (Bonn, 1829). 2 voll. Canberrae: Australian Association for Byzantine Studies, 2012. ISBN 9781876503420 (Byzantina Australiensia, 18) (Graece, Anglice) Recensio huius operis
  • Io. Iac. Reiskius, ed., Constantini Porphyrogeniti imperatoris De cerimoniis aulae Byzantinae. 2 voll. Bonnae: Weber, 1830 (Corpus scriptorum historiae Byzantinae, 7-8) (Graece, Latine) Vol. 1 Vol. 2 apud archive.org
  • A. Vogt, ed. et interpr. Constantin VII Porphyrogénète, Le livre des cérémonies. 4 voll. Lutetiae, 1935-1940 [Editio libri 1 nondum perfecta cum commentario] (Graece, Francogallice)
Editiones et versiones capitulorum singulorum
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Cletorologium#Bibliographia
  • Béatrice Caseau, “Le cérémonial impérial” in Sophie Métivier, ed., Economie et société à Byzance (VIIIe-XIIe siècle): textes et documents (Lutetiae: Publications de la Sorbonne, 2007) pp. 19-27 [versio textuum selectorum] (Paginae selectae apud Google Books)
  • Gilbert Dagron, "L’organisation et le déroulement des courses d’après le Livre des Cérémonies" in Travaux et mémoires du Centre de recherche, d'histoire et de civilisation byzantine vol. 13 (2000) pp. 1-200
  • John F. Haldon, Constantine Porphyrogenitus: Three Treatises on Imperial Military Expeditions. Vindobonae, 1990 (Anglice)
Historica et critica
  • Christine Angelidi, "Designing Receptions in the Palace (De Cerimoniis 2.15)" in Alexander Beihammer, Stavroula Constantinou, Maria Parani, edd., Court Ceremonies and Rituals of Power in Byzantium and the Medieval Mediterranean (Lugduni Batavorum: Brill, 2013) pp. 465-486 (Paginae selectae apud Google Books)
  • J. B. Bury, "The Ceremonial Book of Constantine Porphyrogennetos" (2 partes) in English Historical Review vol. 22 (1907) pp. 209-227, 417-439 JSTOR 1 2
  • Jean Ebersolt, Le grand palais de Constantinople et le livre des cérémonies. Lutetiae: Leroux, 1910 Textus apud universitatem Heidelbergensem
  • John F. Haldon, "Theory and Practice in Tenth-Century Military Administration. Chapters II, 44 and 45 of the Book of Ceremonies" in Travaux et mémoires du Centre de recherche, d'histoire et de civilisation byzantine vol. 13 (2000) pp. 201-352
  • Simon Malmberg, Dazzling Dining: banquets as an expression of imperial legitimacy. Upsalae: Department of Archaeology and Ancient History, Uppsala University, 2003