De Christiana expeditione apud Sinas

E Vicipaedia
De Christiana Expeditione apud Sinas, Augustae Vindelicorum, 1615.

De Christiana expeditione apud Sinas suscepta ab Societate Jesu est liber in manuscripto Italiano positus, quem exaravit Matthaeus Ricci, Iesuita maximi momenti ad Sinas missus, a Nicolao Trigautio (1577–1628) collega suo amplificatum et in linguam Latinam versum. Qui liber anno 1615 Augustae Vindelicorum primum in lucem editus est.[1]

Liber inscribitur De Christiana expeditione apud sinas suscepta ab Societate Jesu. Ex P. Matthaei Riccii eiusdem Societatis commentariis Libri V: Ad S.D.N. Paulum V. In Quibus Sinensis Regni mores, leges, atque instituta, & novae illius Ecclesiae difficillima primordia accurate & summa fide describuntur. Ut ostenditur, opus conspectum geographiae, civilitatis, culturae, philosophiae Sinarum aetatis Mingensis continuit ingressumque Christianitatis in Sinas descripsit (praecipue, opus Riccii ipsius aliorumque Iesuitarum). Liber concipiebat id quo pacto Christianitas in solo Sinensi plantanda esset: consilium accomodationis, cuius asseclae ferebant fieri posse, ut doctrina Christiana cum Confucianismo in concentum redigatur[2]. Quibusdam mutationibus, haec consilia missionarios societatis Iesu in Sinas ducere perrexerunt[3].

Opus primum scribebatur in Europa ab auctore quodam, qui Sinensium lingua non modo omnino callebat et de cultura Sinensi sermocinari poterat, verumetiam in Sinis peregrinabatur. Opus Riccii et Trigault admodum inclaruit, saltem sedecies edebatur in compluribus linguis Europaeis, decenniis post suam primam editionem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mungello, David E. (1989). Curious Land: Jesuit Accommodation and the Origins of Sinology. University of Hawaii Press. pp. 46–48. ISBN 0-8248-1219-0 .
  2. Mungello, David E. (1989). Curious Land: Jesuit Accommodation and the Origins of Sinology. University of Hawaii Press. pp. 46–48. ISBN 0-8248-1219-0 .
  3. Mungello, David E. (1989). Curious Land: Jesuit Accommodation and the Origins of Sinology. University of Hawaii Press. pp. 46–48. ISBN 0-8248-1219-0 .