David ab Iago

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
David in die portarum patentium Roterodami in Grapheo centrali UEA, mense Novembri 2001
David conveniens cum sodalibus Unionis Esperanticae Europaeae, in Congressu universali anno 2003 celebrato

David vulgo Dafydd ab Iago (natus anno 1968 Gobannii) Britannicus diurnarius et linguae Esperanticae fautor est.

Ex anno 1995 Bruxellis habitat. Esperantista autem factus est anno 1998 et paulo post symbolas diversis periodicis Esperanticis concinnare coepit, praesertim quod attinet ad politicam linguisticam et Europae unitae statum intercommunicatoriam.

Rector Graphei communicationis Bruxellensis Unionis Esperanticae Europaeae creatus est. Anno 2003 autem esperantista anni honorarius solemniter declaratus est. Anno 2010 cum aliis moderator diariorum interretialium La Balta Ondo factus symbolas plures exarabat cum titulo Vide el Bruselo (i.e. oculis Bruxellensibus).[1] Mense Martio 2019 una cum Theresa Küchle praeses vicarius Consociationis instrumentorum communicationis socialis internationalis (API/IPA) creatus est.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]