David Ruhnkenius

E Vicipaedia
Wikidata David Ruhnkenius
Res apud Vicidata repertae:
David Ruhnkenius: imago
David Ruhnkenius: imago
Nativitas: 2 Ianuarii 1723; Bydlino
Obitus: 14 Maii 1798; Lugdunum Batavorum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum, Regnum Borussiae

David Ruhnkenius[1] (2 Ianuarii 1723; 14 Aprilis 1798) fuit rerum classicarum peritus et scriptor Nederlandicus originis Germanae. Vide nostram picturam, a Ludovico Moritz (1773–1850) factam.

De vita[recensere | fontem recensere]

David Ruhnkenius.[2]

Natus est David Ruhnken in vico Bedlin (hodie Bydlino prope Stolpem in Pomerania, provincia Borussiae (hodie Słupsk in Polonia). Puer scholam Latinam Regiomontii ab anno 1737 ad 1741 frequentabat, ubi condiscipulus Emmanuelis Kantii fuit, quocum auctores classicos legebat, cuiusque semper mansit amicus. Parentes eum munus ecclesiasticum sustenturum esse exspectabant, sed postquam duos annos in Universitate Fridericiana Hallensi degit, vitam scholasticam petere instituit. Wittenbergae in universitate historiae antiquae et rebus antiquis litterisque Romanis studebat ac purum vividumque linguae Latinae stilum didicit. Mathematicae iurique Romano quoque studuit.[3]

Anno 1744 ineunte, Lugdunum Batavorum migravit, ubi in Academia Lugduno-Batava Graecae studebat, litterasque Graecas perlegebat. Ibi "professor historiae eloquentiaeque ordinarius" anno 1761 creatus, opera de litteris Latinis protulit.[4] Duodecimus universitatis bibliothecarius factus est. Unus erat e primis saeculi duodevicensimi eruditis qui opera Platonis Graece interpretari solebant, potius quam textibus ab aliis translatis intellegere conantes.[5]

Mortuus est Lugduni Batavorum in re publica Batava die 14 Aprilis 1798, anno septuagesimo quinto aetatis suae. Anno 1763, uxorem filiam divitis mercatoris duodeviginti annos natam duxit, pulchram, doctam, musicam.

Non erat ipse Ruhnkenius ex his doctoribus umbraticis, pedantismo ridiculis, quos derisit, sed erat vir mundanus, optimus venator, equitator strenuus, pictor exactissimus, musicus perfectus. Inter meliores prosatores sui saeculi numeratur. Scripsit inter alia calamo eleganti libellum iocosum et cavillationibus plenum cuius titulus Oratio de doctore umbratico. Scripsit etiam calamo perpolito Elogium Tiberii Hemsterhusii. [6] Nunc eius opera curâ et eruditione Helgi Nikitinski, nimis mature e vitâ erepti anno 2015, denuo in luce prodierunt et novam famam sibi acquisiverunt.

Opera maiora[recensere | fontem recensere]

Scriptores sequentes opera protulerant quae Ruhnken edidit.[7]

  1. Timaei lexicon vocabulorum Platonicorum (ed. prima nano 1754, cum commentario; ed. 2a anno 1789; apparuit nova editio a Georgio Aenotheo Koch anno 1828 facta)
  2. Thalelaeus et alii scriptores Graeci de iure Romano
  3. Rutilius Lupus et alii grammatici
  4. Velleius Paterculus
  5. Marcus Antonius Muretus.

In historia litterarum Graecarum multum versabatur, praecipue in litteris oratoriis, hymnis Homericis, scholiis, ac Platone et grammaticis rhetoribusque Graecis et Romanis. Eius magna confectio, suo tempore clarissima, fuit, in manuscripto operis Apsinis de rhetorica, magnam partem cuiusdam operis Longini invenisse; hodiernae autem sententiae de scriptis Longino tributis gratiam, sed non meritum, huius inventi minuunt.[8]

Elogium Tib. Hemsterhusii, vitam Tiberii Hemsterhusii amici, Lugduni anno 1768 protulit.[9] Vita eius vicissim a Daniele Alberto Wyttenbachio discipulo scripta est.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

Editiones originales[recensere | fontem recensere]

  • Diss. I et II de Galla Placidia Augusta. Wittenberg 1743
  • Epistola critica I in Homeridarum hymnos et Hesiodum, ad L. G. Valckenarium. Leiden 1749
  • Epistola critica II in Callimachum et Apollonium Rhodium, ad J. A. Ernestium. Leiden 1752 (Siehe später Homeri Hymnus etc.)
  • Thalelaei, Theodori, Stephani, Cyrilli, aliorumque ICtorum Graecorum Commentarii in Tit. D. et Cod. de Postulando, s. de Advocatis Gr. et Lat. cum annotatiohibus. Den Haag 1752
  • Timaei Sopbistae Lexicon vocum Platonicarum. Nunc primum edidit, atque animadversionibus illustravit. Leiden 1755; Editio secunda, multis partibus locupletior. Leiden 1789
  • Oratio de Graecia, aitium ac doctrinarum inventrice. Leiden 1757
  • Oratio de Doctore umbratico. Leiden 1763
  • P. Rutilius Lupus de figuris sententiarum et elocutionis libri duo, recensuit et notas adiecit. Acc. Aquilae Romani, et Julii Rufiniani de eodem argumento libri. Leiden 1768
  • Elogium Tib. Hemsterhusii. Leiden 1768; Editio altera auctior, cum duabus Richardi Bentleii Epistolis ad Hemsterhusium. Leiden 1789, Halle 1788
  • Dissertatio de vita et scriptis Longini. Leiden 1776, Qxford 1778
  • C. Velleii Paterculi quae supersunt ex historiae Romanae voluminibus duobus, cum integris animadversionibus doctorum. Leiden 1779
  • Homeri Hymnus in Cererem, nunc primum editus. Leiden 1781, auch unter dem Titel: Homeri Hymnus in Cererem, nunc primum editus; accedunt duae Epistolae criticae ex editione altera, multis partibus locupletiores. Leiden 1782
  • M. Anton. Mureti Opera omnia, ex MSS. aucta et emendata, cum brevi annotatione et praefatione. Leiden 1789
  • Annotationes in Joh. Alberti Glossarium Hesychianum T. II; in Callimachum in Ernesti editione; in Xenophontem in. Xenophontis Memorabilum editione Ernestiana quinta. Leipzig 1773, 1778
  • Vorrede zu der von ihm besorgten Ausgabe von Apuleii Metamorphoseon libri IX, cum notis variorum, in primis Francisci Oudendorpii. Leiden 1786
  • Vorrede zu der Holländischen Ausgabe von I. J. G. Scheller's Lateinischen Lexicon. Leiden und Amsterdam 1799
  • Scholia in Platonem; ex Codd. MSS. multarum bibliothecarum primum edidit. Leiden 1800

Editiones hodiernae[recensere | fontem recensere]

  • Davidis Ruhnkenii oratio De doctore umbratico, edidit Helgus Nikitinski, in Vivario Novo, 2001, 91 pp.
  • Dauid Ruhnkenius. Elogium Tiberii Hemsterhusii, edidit Helgus Nikitinski. Monachii et Lipsiae in aedibus K.G. Saur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Latinum apud Nikitinski 2006.
  2. Alfred Gudemann, Imagines Philologorum (Monaci, 1910).
  3. Smith Reid 1911.
  4. Smith Reid 1911.
  5. Smith Reid 1911.
  6. In praefatione huius operis Ruhnkenius scribit sibi "magistratum academicum deponenti" publice dicendum fuisse seque "perfectam Critici formam in Tiberio Hemsterhusio spectandam exhibui"sse. Statim multis precantibus "qui hanc orationem quam primum edi cuperent", se eam sic immutavisse, "ut non tam oratio, quam Elogium esse videretur."
  7. Smith Reid 1911.
  8. Smith Reid 1911.
  9. Etiam Editio altera auctior, cum duabus Richardi Bentleii Epistolis ad Hemsterhusium (Lugduni, 1789, Salinis Saxonicis, 1788).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nikitinski, Helgus. 2006. Elogium Tiberii Hemsterhusii auctore Davide Ruhnkenio. Monachii et Lipsiae: K. G. Saur. Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana. ISBN 3-598-71322-3.
  • Pol, Elfriede Hulshoff. 1953. Studia Ruhnkeniana: enige hoofdstukken over leven en werk van David Ruhnkenius (1723–1798). Dissertatio, Academia Lugduno-Batava.
  • Smith Reid, James. 1911. Ruhnken, David. Encyclopaedia Britannica, ed. 11a.
  • Ter Horst. David Ruhnken. Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek.
  • Wyttenbachius, Daniel. 1846. Vita Davidis Ruhnkenii. Fribergae: I. G. Engelhardt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad David Ruhnkenius spectant.