David Loggan

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata David Loggan
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: Augustus 1634; Gedanum
Obitus: Iulius 1692; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum, Res Publica Utriusque Nationis
Georgii Monck, Albemarle ducis primi effigies

David Loggan (vulgo: David Loggan; Gedani 27 Augusti anno 1634 natus; Londinii 1 Augusti anno 1692 mortuus) chalcographus, delineator, libri editor, auctor et delineationis colligens Polonus fuit in Scotia natus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Collegium Iesu Oxoniense, ab opere Oxonia illustrata

Guilhelmi Hondii discipulus, primum loci natalis laboravit[1]. De 1656 usque ad 1663 Amstelodami vixit, ubi in Crispini van de Passe II schola studuit[1]. Eodem tempore in Dania laboravit quoque, ex Gerson sententia, et Traiecti ad Rhenum[1]. Anno 1662 chalcographias ad frontem Libri precis communis exornandam perfecit[2]. A 1663 usque ad 1665, Londinii laboravit[1], ubi cum Abrahamo Bloteling, Gerardo Valck[3] et Michaele Burghers pervenerat[4]. Everhardum Kickium ad Oxoniae Illustratae opus creandum eodem tempore adiuvit[5], quod Universitatis Oxoniensis collegiorum despectus exhibebat et anno 1675 edidit[2], atque ad vendendum permissus per quindecim annos obtinuit[6]. Anno 1665 in Nuffield migravit, et ibi mansit usque ad 1675 [1]. Anno 1669 Universitatis Oxoniensis sculptor nominatus est[2] et Michael Burghers, qui anno 1694 ei successit, eius subiectus erat[4]. Praeterea, Prelum Universitatis Oxoniensis machina ad imagines ex aeri scalpturis efficiendas instruxit et probabiliter ipsus Loggan tabulam vetustissimam in Preli Universitatis Oxoniensis tabulariis perfecit : editionis Aesopi frontem libri (1672)[4]. Anno 1675 Londinium rediit, et ibi mansit adusque annum insequentem[1]. A 1676 usque ad 1680 Amstelodami laboravit et, fortasse, in Scotia annos insequentes degit[1]. Anno 1690 librum Cantabrigiam Illustratam, collectum Universitatem Cantabrigiensem exhibentem qui ei Universitatis scalptoris dignitatem obiecit, edidit[2]. Dom.Jordan, Witney (in Oxoniensis comitatum) nativam, in matrimonium duxit, et minimum unum filium habuit, qui Collegii Magdalenae socius et anno 1707 Theologiae Baccalaureus fuit[6]. Ex Chalmers sententia, Leicestriae fori obiit, ubi ultimum vitae tempus degerat[6].

David Loggan, artifex fertilissimus[2], maxime effigierum chalcographias perfecit[1]. Praeter chalcographias, res minio pictas supra membranas creavit[2].

Eduardus Davis, Michael van der Gucht et Robertus White eius discipuli fuerunt[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Davidem Loggan spectant.