David Petraeus

E Vicipaedia
(Redirectum de David Howell Petraeus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg David Petraeus
Res apud Vicidata repertae:
David Petraeus: imago
Nativitas: 7 Novembris 1952; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae

David Howell Petraeus (natus die 7 Novembris 1952) est miles Civitatum Foederatarum. Dux supremus copiarum multinationalium[en] in Iraco militantium atque rector procurationis nuntiorum centralis Civitatum Foederatarum meruit.

David Petraeus alumnus est academiae militaris Civitatum Foederatarum iuxta Promontorium Occidentale, ubi professor fuit eodem quo apud scholam rerum internationalium universitatis Princetoniensis studia superiora prosequebatur. Ibi anno 1987 gradum doctoris ascendit.

Annis 2001 et 2002 in Bosnia, ab anno 2003 in Iraco militavit. Ibi die 26 Ianuarii 2007 dux supremus factus est copiarum multinationalium quae pro regimine Iracensi pugnabant. Quo officio usque in annum insequentem fuctus est. Die 31 Octobris 2008 dux directionis centralis exercitus Civitatum Foederatarum, deinde die 23 Iunii 2010 dux supremus copiarum in Afgania militantium, denuo a die 6 Septembris 2011 rector procurationis nuntiorum centralis factus est. Mox die 9 Novembris 2012, documenta secreta amasiae Paulae Broadwell (quae vitam eius scribebat) monstravisse inculpatus, id munus renuntiare coactus est.

Scripta Davidis Petraeus[recensere | fontem recensere]

Robertus Gates secretarius a munitione et David Petraeus Caburae anno 2010 colloquentes (imago ab Ieremia Morrison milite facta)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Allen dux exercitus (ad sinistram), David Petraeus (media imagine), Leo Panetta qui olim rector procurationis nuntiorum centralis, recentissime secretarius a munitione merebat, in aerodromo iuxta Bagram Afganiae anno 2011 congressi (imago ab Iosua Treadwell milite classiario facta)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Davidem Petraeus spectant.