Darwinia (planta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
DarwiniaFlower.jpg

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Myrtales 
Familia : Myrtaceae 
Tribus : Chamelaucieae 
Genus : Darwinia 
Rudge
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Darwinia taxifolia subsp. macrolaena
Darwinia leiostyla in Stirling Montibus Australiae Occidentalis

Darwinia (syn. Genetyllis DC.) (Anglice mountain bells, bells) est genus circa 70 specierum fruticum sempervirentium familiae Myrtacearum, in Australia meridio-orientali et meridio-occidentali endemicarum.[1] Plurimae species in Australia Occidentali sunt endemicae, sed paucae in Australia Australi, Nova Cambria Australi, et Victoria fiunt. Genus ex Erasmo Darwin, Caroli Darwin avo, appellatur.

Plurimae species Darwiniae sunt 20–300 cm altae, sed multae species minores sunt prostratae. Folia sunt opposita in paribus decussatis (in nonnullis speciebus alternis), simplicia, parva, aciformia ad ovalia, 4–20 mm longa et 2–10 mm lata, plerumque dura cum textura coriacea. Flores se singillatim vel in compluribus disponunt, perfecti, 2–30 mm longi, quinque rubris, albis, vel viridulis petalis et decem staminibus.

Exstinctio multis generis Darwiniae speciebus minatur, quae periclitatae vel vulnerabiles in Indice Australiano Nationali Florarum Periclitatarum (Australian National List of Threatened Flora) perscribuntur. Status restitutus a siccitate, novis ignis exemplaribus, et mollitia inflammationis ab Phytophthora cinnamomi (oomyceta plantas interficiente) effectae impeditur.

Hybridae naturales inter Darwinias agnoscuntur; exempli gratia inter D. fascicularem et D. glaucophyllam ubi hae species una fiunt.

Species Verticordia verticordina in hoc genus a Georgio Bentham digesta est, sed ea ad genus praesens anno 1991 translata est.[2]

Species[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Keighery, G. J. (2009). "Six new and rare species of Darwinia (Myrtaceae) from Western Australia". Nuytsia 19 (1): 37–52 
  2. "Verticordia verticordina (F.Muell.) A.S.George". Australian Plant Name Index (APNI), IBIS database. Centre for Plant Biodiversity Research, Australian Government .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Darwiniam spectant.