Daniel Boone

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec tabula Boone, anno 1820 a Chester Harding picta, est sola imago quae exstat ab exemplari viventi facta.

Daniel Boone (natus die 2 Novembris 1734, mortuus die 26 Septembris 1820) fuit colonus, explorator, lignatorque Americanus, qui propter res in finibus coloniarum Americanarum gestas unus ex primis heroibus popularibus Americae factus est. Kentukiam, tum partem Virginiae, sed trans montes a locis ab Europaeis incolatis sitam, exploravit, ibique colonias constituit. Adulescens reditui fundi addebat pecuniam ex feris venandis et irretiendis, pellibusque in foro vendendis; sic primum vias faciles ad Kentukiam cognovit. Shawnee aliosque Indos Americanos superans, anno 1775 "viam desertorum" (Wilderness Road) per saltum Cumberland in Montibus Appalachianis e Carolina Septentrionali et Tennesia in Kentukiam paravit. Ibi Boonesborough condidit, unam ex primis coloniis ad occidentem ab Appalachianis sitam. Ante finem saeculi XVIII plus quam ducenti milia colonorum in Kentukiam ac Virginiam migraverunt, viam Boone sequentes.

In Bello rerum novarum Americano (1775–83), Boone fuit tribunus civium armatorum, qui in Kentukia bellum cum Indis a Britannis adiutis gerebant. Boone, a militibus Shawnee anno 1778 captus, ad Boonesborough effugit, ubi paganos monuit Shawnee impetum cogitare. Coloni Americani, numero superati, tamen milites Shawnee reppulerunt. Boone deinde anno 1782 in proelio Blue Licks pugnavit, ubi Shawnee colonos vicerunt, quod unum fuit ex ultimis belli rerum novarum proeliis, maiore parte pugnarum iam mense Octobri 1781 finita.

Boone ter decurio Concilii generalis Virginiensis creatus est (annis 1781, 1787, 1791). Post bellum decempedator et mercator laboravit, sed quaestui agrorum serviens aes alienum contraxit. Quaestionibus legis vexatus, anno 1799 in Ludovicianam Hispanicam migravit, regionem quae anno 1804 civitas Americana Missuria facta est, ubi maior pars ultimorum viginti vitae annorum egit.

Boone magna persona historiae Americanae manet. Dum adhuc ipse vivit, heros finium Americanorum descriptus est, ut in narratione anno 1784 a Ioanne Filson edita, quae eum per Europam praeclarum fecit; deinde praeclarus etiam in sua patria fuit post editionem Americanam. Post mortem in fabulis heroicis fictis laudebatur; in eius inceptis audacibus, veris et fictis, persona typica herois Americani, explorantis domantisque ferum occidentem, partim orta est. Mythologia Booniana saepe vera facta eius vitae obscurat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bakeless, John. Daniel Boone: Master of the Wilderness. Primum anno 1939 editus, iterum apud University of Nebraska Press, 1989. ISBN 0-8032-6090-3. Editio interretialis.
  • Brown, Meredith Mason. Frontiersman: Daniel Boone and the Making of America. Baton Rouge, LA. Louisiana State University Press, 2007. ISBN 978-0-8071-3356-9.
  • Draper, Lyman. The Life of Daniel Boone, edited by Ted Franklin Belue. Mechanicsburg, PA: Stackpole Books, 1998. ISBN 0-8117-0979-5.
  • Elliott, Lawrence. The Long Hunter: A New Life of Daniel Boone. New York: Reader's Digest Press, 1976. ISBN 0-88349-066-8.
  • Faragher, John Mack. Daniel Boone: The Life and Legend of an American Pioneer. New York: Holt, 1992. ISBN 0-8050-1603-1.
  • Jones, Randell. In the Footsteps of Daniel Boone. Blair: North Carolina, 2005. ISBN 0-89587-308-7.
  • Lofaro, Michael. Daniel Boone: An American Life. Lexington, KY: University Press of Kentucky, 2003. ISBN 0-8131-2278-3. Antea edita annis 1978 et 1986 titulo The Life and Adventures of Daniel Boone. Editio interretialis.
  • Slotkin, Richard. Regeneration through Violence: The Mythology of the American Frontier, 1600–1860. Middletown, Conn.: Wesleyan University Press, 1973. ISBN 0-8195-4055-2.