Dalemia

Locus: 53°12′13″N 10°44′53″E
Numerus incolarum: 643
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Dalemia[1] seu Dalem[2] (Theodisce et Saxonice Dahlem) commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. Ad Dalemiam etiam vici Harmstorpum[2] (Theodisce Harmstorf), Kostorpum[3] (Theodisce Köstorf) atque Marienovia[1] (Theodisce Marienau) pertinent. Est pars communis generalis Dalenburgi.
Historia
[recensere | fontem recensere]Quando Dalemia condita sit, nescimus. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Dalemia ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est et ab anno 1974 ad Dalenburgum commune generale pertinet. Eodem anno etiam vici supra dicti cum Dalemia coniuncti sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Meibom, H. (1688). Rerum Germanicarum Tomi III: I. Historicos Germanicos, II. Historiam Helmstadensem, III. Dissertationes de utriusque Saxoniae. Typis Georgii Wolffgangi Hammii; et: Meibom, H. (1688). Rerum Germanicarum Tomi III: Dissertationen und historische Chroniken des Herzogtums Braunschweig-Lüneburg. Typis Georgii Wolffii.
- 1 2 Brosius, D. (Ed.) (1981). Urkundenbuch des Klosters Scharnebeck (Lüneburger Urkundenbuch, Abteilung 6). Lax Verlag.
- ↑ Görges, W. (Ed.) (1878). Urkundenbuch des Herzogthums Braunschweig und seiner Bestandtheile.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Dalemiam spectant (Dahlem, Dahlem (Niedersachsen)). |

