Daibundus
Appearance


Daibundus,[1] sive Daibut (indeclinabile),[2] est nomen statuarum monumentalium Buttae (Iaponice 大仏, Daibutsu, 'Magnus Butta'), in Iaponia sitae. Saepe ex aëre conflatae sunt, sed etiam ex aliis metallis lapideque sculptae sunt.
Inter praeclaros Daibundos sunt statua aënea in templo Kōtoku-in, Kamakurae sito (a poëta Britannico Rudyard Kipling descripta in poëmata Buddha at Kamakura) magna sculptura Naraënsis in templo Tōdai-ji atque antiquus Daibut Meacensis (hodie deperditus), olim in templo Hōkō-ji(ja) sito (primum a Taicosama erectus, deinde restitutus ab Ieiaso Daifusama).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ “Daibundum: The term comes from the Japanese daibutsu ('great Buddha')”; Accius Watanabeus, Japan on the Jesuit Stage. Two 17th-Century Latin Plays with Translation and Commentary (2022): 54 . (Anglice)
- ↑ “Machina ipsa Daibut, qua Taico prope Meacum excitarat & recenter absoluerat, si magnitudinem spectes, nihil erat in toto Iapone magis videndum”; Ioannes Hayus, De Rebus Iaponicis, Indicis et Peruanis Epistolae Recentiores (Antverpiae, 1605): 54 .
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Lettere annue del Giappone, China, Goa, et Ethiopia (Neapoli, 1621): 7. (Italice)
- Antonius Banier et Ioannes Baptista Le Mascrier, Suite des cérémonies, mœurs et coutumes religieuses des idolatres de tous les peuples du Monde (Lutetiae, 1741): 24. (Francogallice)
- The Roman-Urdu Journal To Advocate the Use of the Roman Alphabet in Oriental Languages, Volume IV, N. 32 (1881): 26-27. (Anglice)
- Caesar Cantù, Storia universale, Volume 7 (Augustae Taurinorum, 1883): 325. (Italice)
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Daibundum spectant (Colossal statues of Shakyamuni Buddha, Colossal statues of Shakyamuni Buddha, Colossal statues of Buddhas). |