Dagmar Schipanski

E Vicipaedia
Schipanski Coloniae Agrippinae anno 2014.

Dagmar Elisabeth Schipanski (nata Eichhorn Sättelstädt in Circulo Wartburg die 3 Septembris 1943; mortua die 7 Septembris 2022[1]) fuit politica et physica Germanica. Ex anno 2000, Unioni Democraticae Christianae Germaniae adhaerebat.

Ilmenaviae in universitate technica profestrix erat, annisque 1995/1996 rectoris munere fungebatur. Annis inter 1999 et 2004 ministerium scientiarum Thuringiense duxit, antequam parlamenti Thuringiensis praeses esset. Id officium anno 2009 expletum est. Anno autem 1999 vane candidatum praesidii foederalis Germanici inierat, politicis conservativis proponentibus.

De vita[recensere | fontem recensere]

Pater eius, parochus protestanticus, secundo bello mundano decessit. Tunc autem mater, quae iterum nupserat, filiam arcessivit Ilmenaviam. Scholastico absolutorio anno 1962 recepto, physicae applicativae Magdeburgi studebat annoque 1967 diplomate ornata est. Inde usque annum 1985 Ilmenaviae (superior) famula fuit. Anno 1972 Neosibiriae studia pergebat, ubi anno 1976 doctoratu coronata est.

Habilitatione anno 1985 perfecta, docens Ilmenaviae facta est. Quoniam Factionis Socialisticae Unitae Germaniae assecla fieri noluit communistae ei professoratum recusaverunt. Communismo victo, Schipanski anno 1990 profestrix nominata est in rebus electronicis. Usque annum 1993 decana facultatis technicarum electronicae informaticaeque fuit. Anno academico 1994/1995 vicaria rectrix, inde statim rectrix. Quod antea nulla mulier in ulla universitate technica Germaniae perpetraverat.

Anno 1992 in Consilium Scientificum Germanicum vocata est, cui annis inter 1996 et 1998 praeerat. Anno 1998 in Academiam Leopoldinam cooptata est, anno autem 2000 in Academiam Europaeam.

Tankred Schipanski eius filius annis inter 2009 et 2021 Dietae Foederalis Germaniae senator erat. Dagmar Schimanski ipsa Stationi radiophonicae televisificaeque Thuringiensi valde favebat[2] et Instituto Germanico ad cancrum debellandum succurrebat.[3]

Honores[recensere | fontem recensere]

  • 1996 – Verdienstorden der Bundesrepublik Deutschland (crux foederalis Germanica primae classis pro meritis)[4]
  • 2000 – Preis Frauen Europas – Deutschland (pro feminis Europaeis)
  • 2001 – Goldenes Lot (Verband Deutscher Vermessungsingenieure/associationis Germanicae geodaeticae)
  • 2002 – Courage-Preis für Förderung des Bildungs- und Wissenschaftsstandortes Deutschland (promotio, ut Germania locus scientificus magis idoneus fiat)
  • 2010 – Soroptimist International Deutschland[5]
  • 2011 – Hans-Olaf-Henkel-Preis (pro politica scientiis benevola)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Dagmar Schipanski spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]