Jump to content

Daemon Laplaceanus

E Vicipaedia
Petrus Simon Laplace

Daemon Laplaceanus est res omniscia ficta, qua Petrus Simon de Laplace, mathematicus et astronomus Francicus (1849-1927), anno 1814 in libro suo Essai philosophique sur les probabilités, determinismum universi inlustrat.[1]

Secundum experimentum mentale a Laplace propositum, quidam daemon qui non solum omnis generis materiae locum in Universo, dato temporis momento, ac omnes leges eam materiam regentes cognoverit, sed etiam hoc indicium satis capaciter scrutari possit, ideoque omnes alias veritates scire possit. Homines docti de theoria omnium rerum(en) acriter disputant. Daemon enim Laplaceanus veritatem theoriae omnium poscere videtur, sed theoria omnium, si esse potest, ad scientiam futuram pertinet, quam nondum habemus.

Hodie vero illi, qui daemonem Laplaceanum respuunt, ex physica quantica fortasse maximum argumentum capiunt, nam sententia Laplaceana eo argumento facile reprehendi potest, quod ostendere conatur, mundum quodam significatu comprehensibilem esse. Primis enim cognitis veritatibus reliquae veritates determinari poterunt. Numerus veritatum fundamentalium daemoni scrutabilium nimis parvus esse videtur. Quam manifestissimum est, indeterminismum(en), qui in physica quantica inhaerere videtur, daemoni possibilitatem negare, alio momento statum mundi determinandi, cum status non se expediat stricte secundum certas regulas, quae semper unam tantum possibilitatem relinquant.

  1. ↑ Laplace ipse usus non est daemone, quae appellatio a posteris inventa usuque recepta est. Quae res mira a Laplace "intelligence" appellatur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Chalmers, David J. (2012) Constructing the World. Oxford University Press.

Nexus interni