Dacii (pellicula)
Nomine Dacorum nuncupatur pellicula dramatica Dacii anni 1967, quae de bello Dacico(en) a Domitiano annis 87 et 88 gesto confecta est. In opere isto historica cum historiuncula ficticia de praefecto quodam Romano coniunguntur. Qui miles filius agentis in rebus Dacici esse dicitur. Sergio Nicolaescu scaenarum moderatore pellicula die 31 Maii 1967 in Francia primo proiecta est. In quintis festivalibus Moscuensibus cinematographicis opus istud iudicandum fuit. Spectatores autem in Romania pelliculam benigne receperunt, ubi inter pelliculas maxime spectatas numeratur.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]In principio exercitus Romanus sat creber quoddam oppidum Dacicum obsidens deditionem postulat. Romanis dicentibus se mundi dominos esse obicitur, quod ante mortem Dacorum id non valere posse. Fuscus (Georgius Marchal) imperator ad ripam Danubii manens momentum bonum Daciae petendae exspectat. Fuscus et senator Atticus Domitianum corruptione destitutum necare in animo habent, quippe qui paulo antea rerum militarium disponendarum causa venerit. Filius Attii nomine Severus (Petrus Brice) praefectus militum in acie Fusci est. Subito Marcomannorum seditio refertur. Domitianus foederi cum Dacis annuit ut exercitus ad seditionem novam opprimendam usurpari possit. Attius mittitur in regiones ad Danubii ripam ulteriorem sitas una cum Sever, ut agere cum barbaris incipiant. Proh dolor Attius modo terram ingressus ex insidiis necatur. Severus in castra cadaver patrinum portat et signum impetus a Domitiano ipso datur.
In Dacia Cotyso (Alexander Herescu) et Meda (Marie-José Nat), infantes Decebali (Amza Pellea) in montibus Carpatibus venantur. Nuntio de Attii inferfectione allato Decebalus miserationem habet; dicit Attium Romanum honestum fuisse. Namque Attius vere Dacus quidam nomine Zoltes fuit, qui Romam ante annos XL miserint ad res Dacicas clam promovendas. Revelatur Attium multum valuisse Romae et consilia Romanorum Dacis prodere voluisse. A Decebalo statuitur provinciarum finitimarum vacuefactio, cum proelia parva cum Romanis committuntur. Domitiano imperatori dona symbolica mittuntur: musculus in cavea captus, rana, avis, culter, gorytus cum sagittis. Romani autem signa falso interpretantur velut deditionem Dacorum propriorem, ut Severus internuntius mittatur in Dacicum caput ad populum in potestatem Romanam redigendum. Ibi Decebalus non solum eum certiorem facit de vera patris Attii origine sed etiam donorum interpretationem bonam indicat. Dicit signa donata Dacorum animi bellicosae praesentiam exprimere.
Dacis bellum parantibus pugnatorem fortem iuvenem ad victimas dei Zalmoxis designant. Cotyso in certaminibus athleticis palmam ferens privilegium immolationis sui subit. Interim Domitianus iratus Fuscum contra Dacos mittit. Severus a Fusco iubetur ut Dacos petat in valle, ubi Romani autem in insidias cadunt. Severus vulneratus secundum Fusci opinionem mortuus est. Fuscus Severum cladis accusat, qui vulneratus et demens in montibus errat. Decebali filia Meda eum invenit, in casam suam ducit, adamat. Decebalus frustra rogat a Severo, ut Domitiano de pace facienda persuadeat. In castra Romana reversus Severus cum Fusco colloquitur. Fuscus loquitur de Severi cursu honorum post Domitiani necem. Severus ambitum repudians cum Fusco luctatur et eum necat. Tunc Domitianus in Severi manus imperium commendat et impetum contra Dacos iubet. Severus in duello a Decebalo interficitur.
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Praeter hoc opus, multa opera patriae amantia in dictatura Nicolai Ceauşescu fabricabantur. Secundum Marcum Stolarik, agitur de ethnogenesi populi Dacoromanici, quae quasi synthesis inter cultus Dacicum Romanumque esse videtur. Una cum pellicula de Michaele, palatino Valachiae (Mihai Viteazul), pellicula quasi historia Dacoromanica saepissime habetur, pellicula historica a plurimis spectata. Mira Liehm et Antoninus Liehm putant innocentem amborum operum magnorum vim ad misericordiam movendam homines in Romania tantopere movisse ut res sociologica fieri potuerit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De pellicula in elencho internationali cinematographico IMDb
- Ciprian Plăiaşu: "Mitul strămoşilor în epopeea naţională: Dacii, Columna şi Burebista" - apud: Historia.ro, 20 Decembris 2011
- "Film: Dacii - 1967" - memoriae in paginis privati Sergii Nicolaescu legendae
- "Decebal, primul rol principal al lui Amza" - apud: Adevărul, 9 Iulii 2007 (de histrione primo)