Cyrsili et Medii commentum
Jump to navigation
Jump to search
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.
Cyrsili et Medii commentum hodie deperditum, sive de Alexandri Magni expeditione sive de originibus Asiae, semel a Strabone citatur. Ibi auctores disseruerunt de Armeno Thessalo Armenorum progenitore. Ambo fuerunt Thessali et expeditionis Alexandri participantes (Strabo, Geographica 11.14.12); de Cyrsilo Pharsalio nihil maius scimus; Medius Larissaeus autem, e stirpe nobili ortus, amicus fuit Alexandri, hospes convivii huius regis ultimi et inter diadochos clarus.
Editiones fragmenti[recensere | fontem recensere]
- Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 p. 127 (vide p. 499 versionis archive.org)
Nexus interni
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.457 (vol. 2 p. 229, de Cyrsilo) et i.521 (vol. 2 pp. 261-262, de Medio)
