Jump to content

Cuprum

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Cyprum)
29 niccolumcyprum (cuprum)zincum


Cu

Ag
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus cyprum (cuprum), Cu, 29

Cuprum[1][2][3] vel aes (-ris, n.)[2] est elementum chemicum metallicum transitionis cui numerus atomicus 29 et nota Cu sunt. In grege undecimo et periodo quarta systematis periodici ponitur. Eius massa atomica 63,55 valet (35 neutrones et 29 protones) et eius configuratio electronica notatur 3d84s1. Romani antiqui ex insula Cypro cuprum invehebant, unde nomen. Quod elementum illi saepius "aes" vocabant, quam ligationem a mero cupro parum discernebant.

Temperatura qua liquidum fit: 1083 gradus Celsiani. Qua gas fit: 2567 gradus Celsiani. Massa per volumen: 8,93g/cm3. Gradus oxidationis soliti: +1 et +2.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]
Cuprum.

Cuprum uná cum argento et auro in tabulá periodicá gregem 11 consociat, quibuscum quasdam proprietates communes habet. Omnia unum electronem s-ambitus super d-ambitu compleno habent, et sunt ductiliora et optimi traductores electricitatis. Vinculo metallico apud alios atomos valet s-electron; complenus d-ambitus haud valet, quam ob rem vinculum est neque covalens neque potens, ita singulum crystallum cupreum est ductilius et haud durum.[4] Vitio autem in cancellos crystallinos inserto, exempli gratiá, apud fines crystallinos, materiam sub tensione fluere impedit, sic durescit, quam ob rem cuprum in forma monocrystallina haud fere venditur, potius polycrystallina, quae potentior est.[5]

Quia cuprum haud est durum, tam electricitatem magnopere conducit (59.6 x 106 Ω-1/m) quam calorem (401 W/m/K), quod est secundus optimus temperaturá 20 °C ex metallis puris,[6] quia resistentia ex electronibus dilapsis plerumque oritur, vibratuum caloricorum in cancellis causá, qui haud sunt magni in metallo molli.[4] In aëre cuprum maximam densitatem fluxionis electricae 3.1 x 106 A/m2 conducit, postquam magnopere calescit.[7]

Si cuprum cum alio metallo contigit, galvanice erodit.[8]

Cuprum elementum colorem naturalem habet quae a colore aut argenteo aut cano omnium aliorum metallorum differt, nisi osmio (aliquantum caeruleo colore) et auro (flavo colore).[9] Cuprum purum colorem inter aurantium et rubrum medium habet, in colorem subrubrum in aëre infuscatur. Hic color ex transitu electronico ab s-ambitu ad d-ambitum oritur, cuius vis cum luce aurantiaca congruit.[4]

Turris Oriens Observatorii Regis, Edimburgi. Comparare colorem cupri novi quod anno 2010 instructum est et cupri viridis quod anno 1894 instructum est.
Nummus antiquus (as) viridi tegumento (hydroxicarbonas cupri) coopertus.

Cuprum multa composita format in qua cuprum statum oxidationis +1 suscipit, cuius compositiones cuprosae appellantur, et statum oxidationis +2, cuius compositiones cupricae appellantur.[10] Aquá non affectum est, sed cum oxygenio atmosphaerico lente affectum est, patinam oxidum cupri colore fusco-nigro suscipit, quod rosionem defodere prohibet. Aeruginem (carbonatem cupri: Cu2(OH)2CO3), patinam viridem, in aedificiis statuisque cupro indutis saepe videmus, exempli gratiá in statua Libertatis, una ex maximis statuis cupreis in mundo.[11] Item nummi antiqui ex cupro, ut asses Romanorum, cum effodiuntur tenui tegumento viridi cooperti inveniuntur quod metallum interius ab oxidatione maiore tuetur. Quod fit in aëre humido secundum reactionem infrascriptam:

2 Cu(s) + H2O(l) +O2(g) +CO2(g) → Cu2(OH)2CO3

Cuprum enim omni tempore metallum monetale fuit quia satis iners est nec nimis toxicum.

Cum sulphida hydrogenii et alia sulphida cuprum afficit, sulphida cupri in superficie formantur. Aër cum compositionibus sulphidis cuprum erodere sic facit.[12] Solutio ammoniaca oxygenifera cum cupro compositionem congregatam aquá dissolubilem format. Oxygenium et acidum hydrochloricum cum cupro chlorida cupri formant. Peroxidum hydrogenii acidicum? cum cupro sales cupri(II) format. Chloridum cupri(II) cum cupro chloridum cupri(I) format.[13]

Sunt undetriginta isotopia cupri. Isotopia 63Cu et 65Cu sunt radioactivitate stabilia. Cuprum naturale ex undeseptuagina per centum 63Cu constat; reliqua est 65Cu. Ambo isotopium numerum versandi 3/2 mechanice quantali habet.[14] Omnia alia isotopia sunt radioactiva, ex quibus diutissimum est 67Cu cuius toti dimidium 61.83 horis exstat.[14] Sunt septem isotopia metastabilia , ex quibus diutissimum est 68mCu cuius toti dimidium 3.8 minutis exstat. Isotopia numeri massae super 64 a casu β- tabent, sub autem 64 a casu β+. Isotopium 64Cu ab ambo casu tabet.[15]

Cuprum naturá in forma vel nativa vel minerali exsistit. Cuprum nativum est polycrystallum, cuius maximum crystallum inventum erat 4.4×3.2×3.2 cm.[16] Moles maxima cupri nativi, cum anno 1857 in Keewenaw Paeninsula, Michiganiae, inventa est, erat pondere 840 milia librarum.[17] Sunt permagna metalla cuprifera: chalcopyrites (CuFeS2) chalcocites sunt sulphida cupri, caeruleum autem et molochitis sunt carbonates cupri, cuprites est oxidum cupri.[6] Quinquaginta partes per millionem crustae Telluris est cupriferum[17], et cuprum in stellis ingentibus? factum est.[18]

In photosynthesis descriptione videmus plastocyaninum, metalloproteinam cum cupro hic caeruleam pictam.

Cuprum est micronutrimentum saluti humanae necessarium[19]: etenim cofactor enzymorum ad metabolismum ferri et carbohydratorum et erythrocytorum pertinentium reperitur. Statu oxidationis mutando inter 0 et +2 ad electrones transferendos et reactiones 'redox' multa confert. Econtra nimia copia cupri in corpore inter hepatitis causas ponitur. Bacteriocida et fungicida in viticultura adhibetur[20] et antiqui cupro adversus infectiones utebantur[21].


In multis molluscis et arthropodis cuprum in oxygenio ad cellulas transvehendo partes easdem agit atque ferrum apud mammalia et proteina haemocyaninum pro haemoglogino illis facit. Quibus animalibus sanguis non ruber sed viridis aut caeruleus invenitur.

In plantis quoque cuprum photosynthesi et respirationi cellulari aliquid confert et eas validiores ad morbos repellendos facit.

Chuquicamata in Chilia est una ex maximis apertis fodinis cuprigenis in mundo.
Tota productio mundi (milliones tonnae per annum).
Productio cupri anno 2005.
Pretium cupri ab anno 1986 ad 2011 (USD per tonnam).

Haec pars nimis vetus videtur: usque ad hodiernum tempus eam perage si potes.


Sulphida cupri magnis fodinis apertis e saxis porphyriticis cupriferisque, a 0.4 ad 1.0 centesimas cuprum continentibus, effodiuntur. Exempli gratiá, Chuquicamata in Chilia, Bingham Canyon Fodina in Uta, CFA, El Chino Fodina in Novo Mexico Civitatum Foederatarum. Secundum Mensuram Geologicam Britannicam, Chilia anno 2005, maximum cuprum in mundo effodit; Civitates Foederatae, Indonesia, et Peruvia sequebantur.[6] Hodie plurimum cupri quam quaos alio tempore utimur, quod haud est satis ut omnia respublica utatur summam quae primam rempublicam decet[Latinitas dolet].[22]

Quamquam cuprum in usu plusquam decem milia annos est, plusquam 95 per centena totius cupri effossi liquefactique ex anno 1900 extractum est. Copia cupri in Tellure est permagna: sunt 1014 tonnae in chiliometro summa crusta, id est satis 5 milliones annos normá extrahendi hodierná durare[Latinitas dolet]. Pars autem minima technologiá pretioque hodierno est extrahendo digna. Aestimantur copiam effodendam esse satis ab 25 annos ad 60 annos, secundum, e. g.? , normam consumendi.[23] Maior fons cupri in mundo hodierno est recuperatio.[24] Propter hoc et alias causas, aestimatio productionis copiaeque est multa et varia. Ratio quae Cacumen Cupri appellatur est similis Cacuminis Petrolei.

Pretium cupri, quintuplicans ab USD 1.32 per chiliogramma mense Iunio 1999—vilissimum per sexaginta annos—ad USD 8.27/kg mense Maio 2006, olim erat instabile,[25] at minusquam post tres annos mense Februario anni 2009 postulatio in mundo labavit ut pretium ad USD 3.33/kg cecidit.[26]

Cuprum rude modo est 0.6 partes per centum cupri, facillime horum extrahendo est sulphidi, maxime chalcopyrites (CuFeS2), minus chalcocites (Cu2S),[27] quae contundentes continere 10–15 partes per centenas cupri spumá fluitanti vel purgatione biologica factae sunt.[28] Illuc cum dioxido siliconii processu qui liquefactio ictu temporis appellatur calescit ut maior pars ferri removeretur. Exitus, materia cum Cu2S 70 partes per centenas cupri continens, torretur ut omnia sulphida in oxida mutarentur:[27]

2 Cu2S + 3 O2 → 2 Cu2O + 2 SO2

Oxidum cupri in cuprum pustulatum calefactione mutatur:

2 Cu2O → 4 Cu + O2

Anacyclismus

[recensere | fontem recensere]

Cuprum, uná cum aluminio, est plene regyrabile sine virtu amittendo[Latinitas dolet] sive meracum sive in mercimonio. Cuprum volumine est tertiá maximá anacyclizatum[Latinitas dolet], secundum ferrum et aluminium. Aestimant 80 partes per centenas cupri effossi per omne tempus esse nunc in usu.[29] Secundum renuntiationem cui nomen est Copia Metalli per Omnes Homines ex sodalitate International Resource Panel, omni homini est a 35 ad 55 chiliogrammta cupri, plerumque per respublicas primas (140–300 chiliogrammata per capita) et minus per respublicas tertias (30–40 chiliogrammata per capita).

Ut cuprum anacyclizaret, idem processum ad extrahendum aliquantum sequitur[Latinitas dolet]. Scruta cuprifera et meraca in fornace liquefiunt, reducuntur, et in lateres magnos parvosque funduntur; scruta minoris puritatis per electrolysim in solutione acidi sulphurici purificatur.[30]

Nexus interni

  1. "Cuprum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict.
  2. 1 2 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. 2a (2009). Nomina Latina classica. Vb. adiect. "aheneus", "aeneus", "cupreus"
  3. "Cyprum": vide "cyprum Kupfer, Solin. 52, 55 sq. Spart. Carac. 9, 5 ed. Peter. (vulg. cuprum). – Nbf.? cuprum, ī, n., Edict. Diocl. 7, 25 in Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch.
  4. 1 2 3 Trigg, George L.; Immergut, Edmund H. (1 Novembris 1992). Encyclopedia of applied physics. 4: Combustion to Diamagnetism. VCH Publishers. pp. 267–72. ISBN 978-3-527-28126-8.
  5. Smith, William F.; Hashemi, Javad (2003). Foundations of Materials Science and Engineering. McGraw-Hill Professional. p. 223. ISBN 0-07-292194-3.
  6. 1 2 3 Hammond, C. R. (2004). "The Elements". Handbook of Chemistry and Physics 81st edition. CRC press. ISBN 0-8493-0485-7.
  7. Resistance Welding Manufacturing Alliance (2003). Resistance Welding Manual (quarta ed.). Resistance Welding Manufacturing Alliance. pp. 18–12. ISBN 0-9624382-0-0.
  8. "Galvanic Corrosion". Corrosion Doctors.
  9. Chambers, William; Chambers, Robert (1884). Chambers's Information for the People. L (quinta ed.). W. & R. Chambers. p. 312. ISBN 0-665-46912-8.
  10. Holleman, A. F.; Wiberg, N. (2001). Inorganic Chemistry. San Diego: Academic Press. ISBN 978-0-12-352651-9.
  11. "Statue of Liberty: Reclothing the First Lady of Metals – Repair Concerns". Copper.org.
  12. Rickett, B. I.; Payer, J. H. (1995). "Composition of Copper Tarnish Products Formed in Moist Air with Trace Levels of Pollutant Gas: Hydrogen Sulfide and Sulfur Dioxide/Hydrogen Sulfide". Journal of the Electrochemical Society 142 (11): 3723–3728.
  13. Richardson, Wayne (1997). Handbook of copper compounds and applications. Novum Eboracum: Marcel Dekker. ISBN 978-0-585-36449-0.
  14. 1 2 Audi, G; Bersillon, O.; Blachot, J.; Wapstra, A. H. (2003). "Nubase2003 Evaluation of Nuclear and Decay Properties". Nuclear Physics A (Atomic Mass Data Center) 729: 3.
  15. "Interactive Chart of Nuclides". National Nuclear Data Center.
  16. Rickwood, P. C. (1981). "The largest crystals". American Mineralogist 66: 885.
  17. 1 2 Emsley, John (11 Augusti 2003). Nature's building blocks: an A-Z guide to the elements. Oxford University Press. pp. 121–125. ISBN 978-0-19-850340-8.
  18. Romano, Donatella; Matteucci, Fransesca (2007). "Contrasting copper evolution in ω Centauri and the Milky Way". Monthly Notices of the Royal Astronomical Society: Letters 378 (1): L59–L63. arXiv:astro-ph/0703760.
  19. Doctissimo. The Nutrition source. Yuhan Fu, Lirui Hou, Kai Han, Chong Zhao, Hongbo Hu, Shutao Yin. "The physiological role of copper: Dietary sources, metabolic regulation, and safety concerns", Clinical Nutrition, 2025: 161-179.
  20. TechniLoire. Agriréseau
  21. CNRS Biologie Metalskin
  22. Gordon, R. B.; Bertram, M.; Graedel, T. E. (2006). "Metal stocks and sustainability". PNAS 103 (5): 1209–1214.
  23. Brown, Lester (2006). Plan B 2.0: Rescuing a Planet Under Stress and a Civilization in Trouble. Novum Eboracum: W.W. Norton. p. 109. ISBN 0-393-32831-7.
  24. Leonard, Andrew (2 Martii 2006). "Peak copper?". Salon – How the World Works.
  25. Schmitz, Christopher (1986). "The Rise of Big Business in the World, Copper Industry 1870–1930". Economic History Review. 2 39 (3): 392–410.
  26. Ackerman, R. (2 Aprilis 2009). "A Bottom In Sight For Copper". Forbes.
  27. 1 2 Greenwood, Norman N.; Earnshaw, Alan (1997). Chemistry of the Elements (secunda ed.). Butterworth–Heinemann. ISBN 0080379419.
  28. Watling, H. R. (2006). "The bioleaching of sulphide minerals with emphasis on copper sulphides—A review" (PDF). Hydrometallurgy 84 (1, 2): 81–108.
  29. "International Copper Association"
  30. "Overview of Recycled Copper". Copper.org. 25 Augusti 2010.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad cuprum spectant.
Elementa chemica: series paginarum brevium

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og