Latinitas bona

Cypros (planta)

E Vicipaedia
(Redirectum de Cypros (arbustum))
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Cyprus (discretiva)

Lawsonia inermis Ypey36.jpg
Lawsonia inermis

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Myrtales 
Familia : Lythraceae 
Genus : Lawsonia 
Species : L. inermis 
Lawsonia inermis 
L.  

Cypros vel cyprus (-i, f.) (Graece: κύπρος) est frutex floridus Lawsonia inermis L. (olim Lawsonia alba Lam.) quae est unica species in genere Lawsonia. E foliis eius tinctura extrahitur, cyprĭnum (κύπρῐνον) vocatum, quo homines iam e temporibus antiquissimis cutem, capillos, et barbam tingunt. Medio Aevo, arbustum ipsum et eius tinctura nomine Arabico alchanna vocari solebant.

Palma cyprino picta (cum rostro cameli)