Cyclus cellularis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cursus cycli cellularis - Litterae (circi interni): "M" mitosem[1] cum duabus prolibus indicat, at "S" synthesem ADN significat. "G1" ac "G2" duo tempora operandi designant, "G0" est status quiescendi, "I" interphasis

Cyclus cellularis est intra cellulam eukaryotum series recurrens, cuius finis est replicatio materiae geneticae in nucleo complexae, postea divisio ad duas cellulas. Inter replicationem atque divisionem singulae phases operandi interponuntur. Quo fit, ut generatim quattuor phases divisi possint: G1 (prima phasis operandi) — S (synthesis acidi desoxyribonucleici (ADN)) — G2 (altera phasis operandi) — M (mitosis, divisio cellularis).

Tempora cycli cellularis inter species, typos cellularum, munera earum, status earum efficiendi variant.

Propter inventionem cycli cellularis Leland Harrison Hartwell et Timotheus Hunt et Sir Paulus Nurse[2] anno 2001 praemium Nobelianum physiologiae et medicinae[3] acceperunt.

Notae

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Universitas Leicestriae de cyclo cellulari, mitosi, et meiosi. (Anglice)
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!