Custodes Helvetici

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Duo custodes Helvetici vestitum militarem gerunt.

Custodes Helvetici sunt milites Helvetici qui custodes corporis, custodes sollemnes, et custodes palatiales in curiis Europaeis post saeculum quintum decimum exeuns militaverunt. Eis est bona propter modestiam fidelitatemque existimatio. Praeter manus domesticas et custodum, ordinariae legiones mercennariae Helveticae in variis exercitibus milites aciei meruerunt, insigniter in exercitibus Franciae, Hispaniae, et Neapolis usque ad saeculum undevicensimum. Ut est hodierna dicendi consuetudo, nomen Custodes Helvetici usitate ad pontificales Civitatis Vaticanae Custodes Helveticos spectat.

In Civitate Vaticana[recensere | fontem recensere]

Custodes Helvetici in Civitate Vaticana sunt exercitus militum qui papam custodiunt, minimus in orbi terrarum, quod circa centum milites sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia Custodiae Helveticae saeculo XV coepit. Sixtus Papa IV iam foedus superius fecerat cum Confoederatione Helvetica et castra in "Via Pellegrino" aedificavit, cogitans mercennarios Helveticos depacisci. Hoc pactum ab Innocentio VIII renovatum est ad eos usurpandos contra exercitum ducis Mediolanensis. Alexander VI per foedus suum cum rege Franciae eis usus est. Tamen aetate familiae Borgiae bella Italiana coeperunt, et tum mercennarii Helvetici accessorii in linea aciei erant, nonnunquam pro Francia et nonnunquam pro Sancta Sede vel pro Sacro Imperio Romano Germanico. Custodia Helvetica a Iulio Papa II anno 1505 condita est, necessitatis causa existentiae corporis militaris semper paratus ad papam protegendum.

Custodia Helvetica 21 Ianuarii anno millesimo quingentesimo sexto creata est, quarto anno regni Iulii Papae II, et primo quinquaginta centum militibus constat.

Custodia hodierna[recensere | fontem recensere]

Custodia Helvetica nullae consociationis est: ea unice exercitus Civitatis Vaticanae est. Circa centum milites habet. Ad tractandum arma nova (verbi gratia, SIG 550) et pistolia SiG Sauer P220 y P226, docti sunt, quamquam etiam gladio et alabarda uti sciunt.

Conscripti hos condiciones habere debent:

  • Status civilis: caelebs.
  • Statura minima: 174 cm.
  • Aetas praesens: inter 19 et 30 annos natus.
  • Possessores civitatis helveticae.

Praefecti Pontificalis Custodiae Helveticae[recensere | fontem recensere]

  1. Caspar von Silenen, Uri (1506–1517)
  2. Marcus Röist, Turicum (1518–1524)
  3. Caspar Röist, Turicum (1524–1527)
  4. Jost von Meggen, Lucerna (1548–1559)
  5. Caspar Leo von Silenen, Lucerna (1559–1564)
  6. Jost Segesser von Brunegg, Lucerna (1566–1592)
  7. Stephanus Alexander Segesser von Brunegg, Lucerna (1592–1629)
  8. Nicolaus Fleckenstein, Lucerna (1629–1640)
  9. Jost Fleckenstein, Lucerna (1640–1652)
  10. Ioannes Rudolfus Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1652–1657)
  11. Ludovicus Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1658–1686)
  12. Franciscus Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1686–1696)
  13. Ioannnes Caspar Mayr von Baldegg, Lucerna (1696–1704)
  14. Iohannes Conradus Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1712–1727)
  15. Franz Ludwig Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1727–1754)
  16. Jost Ignaz Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1754–1782)
  17. Franciscus Aloysius Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1783–1798)
  18. Carolus Leodegar Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1800–1834)
  19. Martinus Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1835–1847)
  20. Franciscus Xaver Leopold Meyer von Schauensee, Lucerna (1847–1860)
  21. Alfredus von Sonnenberg, Lucerna (1860–1878)
  22. Ludovicus-Martinus de Courten, Wallis (1878–1901)
  23. Leopoldus Meyer von Schauensee, Lucerna (1901–1910)
  24. Iulius Repond, Freiburg (1910–1921)
  25. Aloysius Hirschbühl, Graubünden (1921–1935)
  26. Georgius von Sury d'Aspremont, Solothurn (1935–1942)
  27. Henricus Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1942–1957)
  28. Robertus Nünlis, Lucerna (1957–1972)
  29. Franciscus Pfyffer von Altishofen, Lucerna (1972–1982)
  30. Rolandus Buchs, Freiburg (1982–1997, 1998)
  31. Aloysius Estermann, Lucerna (1998)
  32. Pius Segmüller, Sanctogallum (1998–2002)
  33. Elmar Theodorus Mäder, Sanctogallum (2002–2008)
  34. Daniel Rudolf Anrig, Sanctogallum (2008-)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alvarez, David. 2011. The Pope's Soldiers: A Military History of the Modern Vatican. University Press of Kansas.
  • Bertin, P. 1988. Le Fantassin de France. Service Historique de L'Armee de Terrre.
  • Bodin, J. 1988. Les Suisses au Service de la France. Editions Albion Michael. ISBN 2-226-03334-3.
  • Inside the Vatican. 2001. National Geographic.
  • Richard, Christian-Roland Marcel. 2005. La Guardia Svizzera Pontificia nel corso dei secoli. Leonardo International.
  • Royal, Robert. 2006. The Pope's Army: 500 Years of the Papal Swiss Guard. Crossroads Publishing Co.
  • Serrano, Antonio. 1992. Die Schweizergarde der Päpste. Verlagsanstalt Bayerland.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Custodes Helveticos spectant.