Latinitas nondum censa

Cusnezia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Новокузнецк
Vexillum Cusneziae Insigne Cusneziae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1618
Res geographicae
Area
 - tota


424,27 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
 - Tractus metropolitanus
550 127
1296,64 incolae/km²
1 328 626
Coordinata 53° 44′ 00″ Sept., 87° 05′ 00″ Ort.
Altitudo 190 m
Situs interretialis: http://новокузнецк.рф/

Cusnezia[1] seu Kusnezia[2], vulgo olim Kuznetzk[3] (Russice Кузнецк), nunc Novokuznetzk[3][4] (Russice Новокузнецк) vocatur, est urbs maxima regionis Kemerovensis Foederationis Russicae, circa 550 milia incolarum (anno 2015) habens, in Siberia occidentali ad Tomum fluvium sita. Magni valoris sedes metallurgiae et industriae carbonariae Russiae est. Stationem ferriviariam et aeroportum habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cusnezia circa annum 1618 ut arx condita, paulo post urbs facta est. Anno 1929 prope Cusneziam (Kuznetzk) constructio officinae metallurgicae incepta est. Iuxta officinam illam oppidum nomine Sad-gorod (Russice Сад-город, i.e. 'Hortus-urbs') emersit, quod die 3 Iulii 1931 factum est urbs Novokuznetzk (Новокузнецк, i.e. 'Cusnezia Nova'). Urbs illa mense Martio anno 1932 Cusneziam adiunxit, a mense Maio eodem anno Stalinsk (Сталинск, in honorem Iosephi Stalin), et a die 5 Novembris anno 1961 denuo Novokuznetzk nominata.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cusneziam spectant.