Jump to content

Curtius Smolak

E Vicipaedia

Curtius Smolak (die 5 Aprilis 1944 Vindobonae natus) est professor philologiae classicae atque Latinitatis tardioris et mediaevalis apud Universitatem studiorum Vindobonensem. Discipulus fuit eminentium latinizantium Rodolphi Hanslik, Albini Lesky et Herberti Hunger, nuncque sodalis est Academiae Latinitati Fovendae.

Anno 1969 sub auspiciis praesidentis rei publicae praesentavit disserationem inauguralem de Apotheosi Prudentis cum thesi annexa de arte poëtica in poësi Apotheosis Prudentis.

Ab anno 1969 fuit assistens in Instituto Philologiae Classicae Universitatis Vindobonensis.

Post editionem principem cum commentis fragmentorum carminum Agrestii episcopi de Fide, scriptorum saeculo quinto, factus est professor extraordinarius in Universitate Vindobonensi.

Cursum valedictorium pronuntiavit die 25 mensis Junii anno 2009.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Oratio Curtii Smolak (Latine)