Cursus publicus de Turri et Tassis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insignia familiae de Turri et Tassis
Epistularum transportatio

Cursus publicus de Turri et Tassis per imperium Sacrum Romanum sub aegide familiae nobilis Germanicae de Turri et Tassis actus est. Pars nominis huius familiae e stirpe mediaevali Italica de Turri[en] demitur, quae saeculo XIII dominium Mediolanense tenebat.

Franciscus de Turri et Tassis anno 1516 servitium cursuale primum inter Vindobonam et Bruxellas instituerat. Inde eius familiares heredes servitiorum cursualium perennes declarati sunt. Anno 1624 graviones imperiales proclamati sunt, anno 1695 vel principes imperiales.

Anno autem 1867 omnia privilegia cursualia Borussiae vendita sunt. Saeculo XX ineunte princeps Albertus (natus 1867) sedebat Ratisbonae, cum princeps Alexander (natus 1851) Pragae vitam degeret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wolfgang Behringer: Thurn und Taxis. Monaci 1990, ISBN 3-492-03336-9.
  • Martin Dallmeier: Quellen zur Geschichte des europäischen Postwesens. Kallmünz 1977.
  • Martin Dallmeier, Martha Schad: Das fürstliche Haus Thurn und Taxis, 300 Jahre Geschichte in Bildern. Pustet, Ratisbonae 1996, ISBN 3-7917-1492-9.
  • Ludwig Kalmus: Weltgeschichte der Post. Vidobonae 1937.
  • Max Piendl: Das fürstliche Haus Thurn und Taxis. Ratisbonae 1980.
  • Heinrich von Stephan: Geschichte der Preußischen Post. Berlin 1859 (nova editio non aucta: Heidelbergae 1987)

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thurn und Taxis spectant.

Fons[recensere | fontem recensere]

Brockhaus' Kleines Konversations-Lexikon, editio quinta, volumen 2. Lipsiae 1911, p. 836 quod relegi potest hic in interreti.