Cursus campester

Longus cursus campester[1] (Norvegice langrenn) est nartationis genus maxime acceptum.
Generalia
[recensere | fontem recensere]In hac nartandi ratione chionopedilis[2] baculisque facta, non tantum deorsum in vallem laberis, sed pulsu retro et horizontaliter? et sursum moveris. Id plerumque fit in curriculo athletis praeparato, quod vestigia in plagis niveis bene visibilia efficit. Agitur de arte athletica quae sanitati maxime prodest et hominibus omnium aetatum recommandari potest, quoniam omnes musculi, nervi, artus regulariter? contenduntur atque detenduntur.
Genera finitima sunt biathlon,[3] combinatio septentrionalis, directoriorum nartatio (ski orienteering), nartatio rotalis (roller skiing), pedirotis prolapsus[4] (Nordic inline skating), et ambulatio nartatoria (Nordic walking).
Longus cursus campester a spectatoribus magni aestimatur et certamina saepe a Foederatione Internationali Nartatoria eduntur. Quae ars athletica praeterea variis rationibus privatim colitur, quae aut certationi acerbae aut ambulationi lentae ad animas refocillandas similis esse potest.
Historia
[recensere | fontem recensere]In Holemkollen, monte prope Osloam, primum certamen magnum anno 1892 celebratum est; studentes quidam e Norvegia oriundi post annum 1870 mores suos in Germania notos et ibi praeconia fecerant, e.g. Raimundus Pilet legatus (anno 1889), Fredericus Breuer in Nigra silva, et saltuarius Förster? in Harticis montibus. Denique Olympia hiemalia 1924 cursum campestrum rite approbarunt; mulieribus autem ea ars in ludis Olympicis hibernis ex anno 1952 patet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Christian Helfer, Lexicon auxiliare, tertia editio (Saraviponti: 1991), 340.
- ↑ Albert Sleumer, Deutsch-Kirchenlateinisches Wörterbuch, editio tertia (Bonnae: Dümmler, 1962), 153.
- ↑ Helfer (op.cit.), 124.
- ↑ Stefan Feihl, ed., Neues Lateinlexikon, (Königswinter: Edition Lempertz, 1998), 341, ISBN 978-3-933070-01-2.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Longum cursum campestrem spectant. |
- De arte athletica ista[nexus deficit] in paginis Foederationis internationalis nartatoriae]
- Informationes variae a Ministerio Bavarico sanitatis