Curia Maguntina (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cancellaria statalis Thuringiensis, via Regierungsstraße nr 75

Cancellaria Moguntina (Theodisce: Thüringer Staatskanzlei) sedes est nunc praesidis ministrorum publicorum Thuringiae media in urbe Erfordiae sita. Olim erant hic gubernatores Maguntini.

Historia[recensere | fontem recensere]

Architectus notus Maximilianus de Welsch ichnographias finxerat isti cancellariae tam bene, ut ala generis Renati super alam Barocam harmonice unionem iniret. Hoc aedificium annis inter 1713 et 1722 erectum est. In tympano videntur bene insignia gubernatoris Monguntini isto tempore regentis, Lothari Francisci de Schönborn. Statuas ingressus fecit Gerardus Gröninger. Domibus oppositis emptis atque demolitis gubernator de Warsberg therotrophium parvum institui iussit, quod Hortus cervorum vocatur. Cui duae casae excubiatoriae additae sunt annis inter 1732 et 1740.

Gubernator Carolus Theodorus de Dalberg cultum humanum civilemque Erfordiae maxime provehebat. Convivae eius fuerunt Goethe, Schiller, Wieland, Herder, Wilhelm von Humboldt et multi alii illustres homines. Secundum praecepta Recessus principalis deputationis imperii Erfordia anno 1803 sub dominationem Borussiae venit; cancellaria gubernio Borussico regionali serviebat.

Franci veniunt[recensere | fontem recensere]

Proelio Ienensi saeviente (autumno anni 1806) praefectorium Borussicum hinc omnia strategica disponebat. Victoria parta Napoleo Bonaparte Erfordiae occupatae statum privilegiatum "territorii regii" (domaine royal) dedit. Itaque cancellaria Monguntina usque annum 1813 palatium imperiale factum est. Anno 1818 principes Erfordiae congredi iussit Francorum imperator, cum ipse homines electos hic in palatio recepit. Etiam Ioannes Volfgangus Goethe invitatus est et gigantes ambo reverentia magna reciproca colloquebantur. Napoleonem Goethio dixisse "Vous êtes un homme/Homo es magnus" fertur.

Post cladem in Pugna Lipsiensi Erfordia anno 1814 rursus Borussica facta est. Usque annum 1945 gubernium Borussicum aedem rursus usurpabat; mense Aprili 1945 Americani urbem cancellariamque occupaverunt, quae mense Iulio Unioni Sovieticae proh dolor cesserunt. Legati ambarum nationum in ipsa cancellaria sedem administrorum habuerunt. Inde ab anno 1952 consilium Districtus Erfordiensis ruralis hic conveniebat, antequam anno 1995 sedes praesidi ministrorum publicorum civitatis foederalis Thuringiae crearetur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Καγκελλαρία τοῦ Θουριγγικοῦ κράτους ("Curia Maguntina (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cancellariam Moguntinam spectant.