Cura sanitatis Tiberii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cura sanitatis Tiberii est liber brevis ut qui diceret apocryphus quo res Tiberii imperatoris et Pontii Pilati narrantur: Tiberio imperatore aegrotante, Volusianum emissum est ut Iesum reperiret cuius virtute omnes morbi curari feruntur. Pilatum gubernatorem, de hac re quaesitum, se Iesum morte damnavisse confiteri. Nuntiavisse Veronicam sudarium miraculosum possidere, imagine Iesu salvatoris impressum. Quo sudario Tiberium salute restitutum Pilatum in exsilium misisse. Neronem Tiberii successorem tertium, de vita et crucifixione Iesu certiore facto ab apostolo Petro, Pilatum supplicio damnavisse.

Liber Latine inter saecula V et VII compositus est. Historia sudarii Veronicae hic primum referri, mox in Vindicta Salvatoris recitari censetur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anton Schönbach, Recensio operis C. Tischendorff, Evangelia apocrypha, in Zeitschrift für deutsches Alterthum und deutsche Litteratur vol. 20 (1876) pp. 173-180 (editio princeps textus Latini)
  • "Cura sanitatis Tiberii" in Ernst von Dobschütz, Christusbilder: Untersuchungen zur christlichen Legende (Lipsiae, 1899) pp. **157-**203 (editio textus Latini)
  • A. E. Ford, ed., La Vengeance de Nostre-Seigneur vol. 2 (Tornaci: Brepols, 1993) (recensio Francogallica antiqua)
  • Remi Gounelle, "Les origines littéraires de la légende de Véronique et de la Sainte Face: la Cura sanitatis Tiberii et la Vindicta Saluatoris" in A. Monaci Castagno, ed., Sacre impronte e oggetti « non fatti da mano d’uomo » nelle religioni (Taurinis: Edizioni dell’Orso, 2011) pp. 231-251
  • Z. Izydorczyk, ed., The Medieval Gospel of Nicodemus : texts, intertexts, and contexts in Western Europe (Toronti, 1997) pp. 57-59

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]