Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cunlun

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cunlun montes.

Cunlun[1] (Sinice 昆仑山脉, Thibetice ཁུ་ནུ་རི་རྒྱུད།, Uigurice كۇئېنلۇن تاغ تىزمىسى) sunt montes perpetui et altissiimi, qui in Asia inter Thibetum a meridie et Xinjiang Qinghaique provinciis a septentrione et oriente super deserta Gobium et Takla Makan plus quam 3000 chiliometrorum extenduntur. Qui montes latissime aestimantur septentrionalis Planitiei Tibetanae margo ad meridiem Pelvis Tarimi versus. A Pamir montes in occidente usque ad montes Sino-Thibetanos in oriente extenduntur. Montes altissimi sunt Ulugh Muztagh, 7723 m altus, in media iugi parte, et Congur, 7719 m altus, in parte occidentali. Pelves siccationis Tarimi fluminis et fluminis Flavi et fluminum Thibeti dividit.

Anno 2006 cuniculus Cunlunensis ferriviarius confectus est.

Cunlun in Xinjiang (lithographia anni 1856).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 36°0′0″N 84°0′0″E • GeoNames • Pleiades • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica