Latinitas bona

Cuniculus Ferriviae Montis Sancti Godehardi novus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Cuniculus radicalis Gothardianus moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Cuniculus radicalis Gothardianus. Please give your opinion on the talk page.
Novi cuniculi ferriviarii Helvetiae.

Cuniculus Ferriviae Montis Sancti Godehardi novus est recens aedificium vecturae Alpium sub transitu Sancti Godehardi in Helvetia. Magnum opus publicum longissimus cuniculus ferriviarius orbis terrarum die 1 Iunii 2016 inauguratum est.[1]

Nova linea minimae declivitatis ad communicationem et vecturam onerariam intermodalem inter civitates septentrionales Alpium sc. Helvetiam, Germaniam Franciamque et Italiam ad meridiem magni momenti est. Post viam super Sanctum Godehardum montem (1953-1983), cuniculum ferriviae vetus anno 1882 inauguratum[2] et cuniculum autoviae anno 1972 constructum[3] novum aedificium quartum eo loco passagium aperit.

Aedificium[recensere | fontem recensere]

  • Nomen Italice: Galleria di base del San Gottardo.
  • Portae
borealis: Protocampus pago Urania, altitudine 460 metra super maris aequor.
meridionalis: Apud vicum Boidos prope urbem Abiascam, altitudine 312 m.
  • Differentia altitudinis inter cuniculum vetus et cuniculum novum: 600 metra.
  • Longitudo: 57 chiliometra.
  • Systema aedificii: Duo cuniculi separati.
  • Summa longitudinis binorum cuniculorum cum cuniculis adiutricibus: 153,5 chiliometra.
  • Aditus technicus: Cuniculus Portae Alpinae prope urbem Desertinam in Grisonia.
  • Gestio laborum constructionis: Societas mercatoria AlpTransit (AlpTransit Gotthard AG) anno 1997 condita.[4]
  • Technologia: Quattuor machinae terebratoriae cuniculi, machinae terebratoriae constructoris Herrenknecht diametrorum 9,580 metrorum.[5]
  • Geologia: Perfectio cuniculorum trans rupem montium propter saxorum variationem difficilis fuit.
  • Calamitates: Usque ad annum 2013 13 homines in constructione cuniculi mortui sunt.[6]
  • Systema vecturae: Conductio traminum cum technologia ETCS SRS 2.3.0d (Systema ferriviarum gestionis Europaeum).[7][8]

Historia[recensere | fontem recensere]

Societas ferriviae Sancti Godehardi[9] qui primum cuniculum construxerat inter urbes Turicum, Basileam et Lucernam ad sptentrionem et Bilitionem vel Luganum vel Mediolanum anno 1909 in novam societatam nationalem Ferriviae Foederales Helveticae integrata fuit. Cuniculi ferriviarius primus autoviariusque inter vicos Uranicum Göschenen et Ticinicum Oriolonem iacent.

Propositio talis cuniculi anno 1947 facta,[10][11] constructio novorum cuniculorum transalpinorum anno 1989 a gubernatione Helvetica proposita die 29 Novembris anno 1998 suffragio Helvetico sancita est.

A mense Novembri 1999 a quinque locis mons terebrabatur usque ad perforationem cuniculi orientalis die 15 Octobris 2010 occidentalisque die 23 Martii 2011.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. NZZ.
  2. H. Dietler: Gotthardbahn. In: Viktor von Röll (ed.): Enzyklopädie des Eisenbahnwesens t. 5. Urban & Scharzenberg, Berlin und Wien 1914, p. 354–361.
  3. Pagus Urania: Der Gotthard-Strassentunnel: Porträt des längsten Strassentunnels der Welt. Altdorf 1980.
  4. Situs publicus societatis AlpTransit.
  5. Neue Zürcher Zeitung: Der Bezwinger des Gotthards. Herrenknecht baut die größten Tunnelbohrmaschinen der Welt. 23. April 2007.
  6. De mortuis.
  7. Gotthard-Teilstrecke auf ETCS Level 2 umgestellt. In: Eisenbahn-Revue International. Nr. 10, 2015. ISSN 1421-2811, pp. 482–486.
  8. Bin Ning (ed.): Advanced Train Control Systems. WIT, Southampton 2010. ISBN 978-1-84564-494-9.
  9. Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice.
  10. Eduard Gruner: Reise durch den Gotthard-Basis-Tunnel. In: Prisma. Natur, Forschung, Technik, Nr. 4, 2. 1947, pp. 99–104.
  11. Werner Rutschmann: Neue Eisenbahn-Alpentransversale Gotthard-Basislinie. Von den ersten Studien zum Bauprojekt 1974 - Opfer der Politik und des Kleinmutes. Stiftung Historisches Erbe der SBB, Bern 2004, ISBN 3-033-00315-X.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Simon Löw (ed.): Geologie und Geotechnik der Basistunnels am Gotthard und am Lötschberg. Verlag Vdf Hochschulen AG, Turici 2006. ISBN 3-7281-3082-6.
  • Rolf E. Jeker: Gotthard-Basistunnel. Der längste Tunnel der Welt. Werd Verlag, Turici 2002. ISBN 3-85932-420-9.
  • Alp Transit Gotthard AG: Das Jahrhundertbauwerk entsteht: Gotthard-Basistunnel – der längste Tunnel der Welt Stämpfli, Bernae 2010. ISBN 978-3-7272-1211-6.
  • Regula Walser: Damit die Züge fahren können: Mensch und Technik am Gotthard-Basistunnel. Neue Zürcher Zeitung, Turici 2013. ISBN 978-3-03823-832-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cuniculum ferroviarium Sancti Godehardi novum spectant.
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.