Cum sit fama multiplex
| Cum sit fama multiplex | |
|---|---|
| Numerus | CB 191a |
| Argumenta | alcoholismus, alea, conviviality |
| Lingua | lingua Latina mediaevalis |
“Cum sit fama multiplex” est initium carminis a discipulis vagantibus Latine scripti, quod in codice Carminum Buranorum sub numero CXCIa reperitur.[1]
Textus
[recensere | fontem recensere]Descriptio
[recensere | fontem recensere]Hoc carmen, in sectione potoria codicis servatum, est epistula vel supplicatio metrica qua clericus quidam ignotus beneficium vel officium ab alto patrono petit. Auctor primum famam bonam domini celebrat, deinde dotes suas in arte dictaminis et in epistulis scribendis defert, sperans se servitium utile praestaturum. Si autem officium negetur, poeta ad misericordiam provocat, auxilium pecuniarium propter pauperiem suam humiliter implorans. Argumentum breviter et docte exponitur, ut decet hominem litteratum qui vult vitare adulationem nimiam sed indiget subsidio ad vitam sustinendam.[1]
Investigatio critica
[recensere | fontem recensere]Hoc in carmine argumentum videtur commune inter clericos vagantes, qui saepius opulenti cuiusdam auxilium vel eleemosynam efflagitant, sicut in aliis poematibus collectionis invenitur. Auctor ignotus se peritum profitetur artis dictandi, id est facultatis epistulas et instrumenta publica rite exarandi, qua re postulat ut in cancellariam domini recipiatur. Quod si fieri non possit, scriptor declarat se quodvis donum gratum habiturum. Quamvis haec lyrica propter subtilem rhetoricae usum et locos ex Ovidio repetitos Archipoetae olim tributa sit, investigatores recentiores talem attributionem hodie non probant. [2]
In quinta stropha, ubi de modo loquendi doctoribus apto agitur, auctor praecepta antiquae rhetoricae sequitur. Secundum hanc disciplinam, narratio rerum ad causam spectantium clara, veri similis ac brevis esse debet, ut auditoris vel lectoris fides facilius exquiratur. Itaque scriptura non solum petendi causa exaratur, sed ut specimen artis et eruditionis ipsius clerici videtur. [3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 Carmina potoria 187-200.
- ↑ Rossi, 2006, pp. 300
- ↑ Rossi, 2006, pp. 300
Bibliographia
[recensere | fontem recensere] Rossi, Petrus Victorius, red. ( []). Carmina Burana. Testo latino a fronte (8a. ed.). Mediolani: Tascabili Bompiani. ISBN 88-452-5307-4