Cultus Entis Supremi

E Vicipaedia
Festum Entis Supremi celebratum die 8 Iunii 1794.

Cultus Entis Supremi[1] erat cultus publicus tempore Rerum Novarum Francicarum Decreto diei 18 mensis florealis anni II institutus. Decreto Conventum nationale declaravit populum Francicum exsistentiam Entis Supremi agnoscere atque immortalitatem animae. Etiam complures celebrationes in orbe anni decrevit. Cultus Entis Supremi similis est cultui antecedenti Rationis.

E Cultu Enti Supremi religio Theophilantropiae(fr)[2] orta est.

Ens Supremum in prooemio Declarationis iurum hominis anni 1789 memoratum est (Inde Conventum Nationale agnoscit et declarat, Enti Supremo praesenti ac auspicando, iura hominis et civis quae sequuntur). Haec declaratio hodie iterum pars constitutionis Francicae est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Augustus Allou, Officia propria ad usum insignis ecclesiae Meldensis (Parisiis, 1858), (p. 223 apud Google Books).
  2. De voce Latina vide: Petrus Dens, Tractatus de Deo et de religione naturali, Mechliniae, anno 1810 (acc. pag. 249, gen. pag. 251 apud Google Books).
  3. Conseil constitutionnel: La Constitution.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alphonsus Aulard, Le culte de la raison et le culte de l'être suprême (1793-1794), Lutetiae, anno 1892, (Textus apud Google Books)
  • Ricardus Clay, Violating the Sacred - Theft and "Iconoclasm" in Late Eighteenth-Century Paris, in: Oxford Art Journal, vol. 26, num. 2, anno 2003, pag. 3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cultum Entis Supremi spectant.