Cui sit pax

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Locutio ṣallā Allāhu ʿalayhi wa-sallam calligraphia Arabica scripta.
Nomen Muhammad et locutio salat calligraphia thuluth adiuncta.
Locutio ṣallā Allāhu ʿalayhi wa-sallam calligraphia Arabica scripta.

Cui sit pax (Arabice عليه السلام ʿalayhi al-salām) est unum ex verbis durud, locutionibus complimentariis in religione Islamica quae fere semper adiunguntur appellationibus ipsius Mahometi[1] prophetarumque antiquiorum[2] et nuntiorum Dei.[3] Maior variatio locutionis est ṣalla llāhu ʿalay-hi wa-sallam (صلى الله عليه وسلم) 'Allah eum honoret eique pacem donet'. Locutio Arabica ṣalawāt appellatur. Locutio ut ligatura in Unicode scribi potest.[4] Nonnulli eruditi Islamici abbreviationem harum locutionum reprehenderunt, talem consuetudinem pigritiam et neglegentiam monstrare arguentes.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "de illustri propheta, cui sit pax" p. 14 apud Internet Archive; "Muhammed est legatus Dei, cui sit pax Dei" (p. 635 apud Google Books)
  2. "Propheta Adam, cui sit pax" p. 10 apud Internet Archive; ; "sepulchrum Danielis, cui sit pax" (p. 319 apud Google Books)
  3. "Introduxit me Gabriel, cui sit pax, in Paradisum", verba Mahometo ipso attributa (p. 129 apud Google Books)
  4. "Arabic Presentation Forms-A" (PDF). The Unicode Standard, Version 5.2. Mountain View, Ca.: Unicode, Inc.. 1 Octobris 2009 .
  5. Al-Fayrooza-abaadee, As-Salaatu wal-Bushr (citatus in Mu'jam Al-Manaahee Al-Laf-thiyyah, p. 351). Imaam Ahmad, "The Musnad" (#5088); 9/105). Ex responso manu scripto a shaykh Wasee Allaah 'Abbaas praebito, fasciculo AAWA004, 24 Iunii 1423.